PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. "
Hic agitur de domus istius familia.
Et primo tangitur de familia actuosa per omnis virtutis perfectionem : secundo, de familia suspensa ad mirabilium ccelestium pulchritudinem, per plenae lucis illustrationem et contemplationem.
In primo horum sex continentur, scilicet, naturalis mollities pietatis, specialis praeeminentia virtutis, provocatio exemplaris, hospitalitas hilaris, receptio salutis, et domus propriae praeparatio conmoditatis.
Primum horum notatur in hoc quod dicit: " Mulier, " quae non tam a sexu quam a sexus optima proprietate mulier vocatur : quia mulierum est frangi mollitie pietatis, et ad nihil durum cor exhibere.
Secundum autem notatur per hoc quod dicit : " Quaedam, " quod in generalitate mulierum particulat, et ideo specialitatem notat virtutis.
Tertium notatur per hoc quod dicit : " Martha nomine, " quia Martha provocans vel irritaris interpretatur : quia aemulatio sua ad virtutes plurimos provocat: quia heroica sua virtute provocat ad sui aemulationem. Unde Syriaco sermone Martha domina interpretatur.
Quartum, quod est hospitalitas hilaris, notatur in hoc quod dicit: " Excepit. " Exceptio enim est (prout superius nos dixisse meminimus) quando omnibus interioribus cum gaudio ad exterius occurrentibus, fit alicujus dilecti susceptio.
Quintum notatur in hoc quod dicit : " Illum, " hoc est Jesum Salvatorem, in quo est receptio salutis.
Sextum notatur in hoc quod dicit : " In domum suam. " In quo notatur ex proprio praeparatio commoditalis ad commodum recepti hospitis facta.
Quae omnia magis spirifrraliter impleta sunt in beata Virgine, quam sint exterius litteraliter exhibita per diligentiam Marthae.
Haec enim non fractura sexus vel pudoris, sed proprietate pietatis singularis Herum vel Heroem summum emollivit et flexit a duritia qua adversabatur nobis, quando piis lacrymis et devotione flexum molli carne induit : et sic ad pietatem emollivit, ut nulli penitus resisteret, sed omnia quasi mollis sustineret. II Reg. XXIII, 8 : Ipse est quasi lenerrimus ligni vermiculus : qui adeo mollis
est, ut etiam factus ejus non sentiatur, Et hanc mollitiem corpore molli (quod humanum est) praetendens : mansuetudine operis, cordis, et verborum exhibuit, quando dixit : Discite a me quia mitis sum et humilis corde . Quod autem mulieris fuerit haec mollities : altende quod cum a matre provocaretur ad facienda miracula, dixit: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venil hora mea : quando scilicet me ex te emollitum exhibeam. Veniet tempus quando mansuetudine emollitus, nihil fortiludinis, nihil duritiei ostendam, et tunc filium mulieris me probabo. Isa. LIII 7 : Sicut ovis ad occisionem ducetur : et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non operiet os suurn. Jerem. XI, 19 : Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam : et non cognovi quia cogitaverunl super me consilia, dicentes : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. Tunc enim cum sic ad modum ista non cognoscentis se habuit, recte et proprie emollitus fuit: quia molle diffinitur, quod non resistit tangenti. Sic ergo nobis illum antiquitus durissimum, quem nullus tangcre ausus fuit, monitum et emollitum exhibuit. Antiquitus enim dictum est, ad Hebr. XII, 20 et 21 : Et si beslia teligerit montem (in quo Deus habitavit) lapidabitur. Et ita terribile erat quod videbalur (quod primus inter omnes qui majoris audaciae esse debuit) Moyses dixit : Exterritus sum et tremebiindus. Quid ergo alii facerent non tam familiares, et non tam audaces ? Exod. xx, 19 : Loquere (inquiunt) tu, .nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. ''Nunc autem sic mollis factus est, ut ab omnibus Itraftfetur ad libitum, et nulli penitus resistat tangenti.
Haec, " Quaedam " est in generalitate mulierum exceptae et specialis virtutis ad omnem aclivae vitae profectum : de qua dicitur, Ruth, III, 11 : Scit omnis populus... mulierem te esse virtutis. Proverb. XXXI, 17 : Accinxit fortitudine lumbos sugs, ne defluant per aliquam libidinem : et roboravit brachium suum, ad omnem virtutis operationem. Et ideo, Proverb. XXXI, 31, dicitur de ea : Date ei de fructu manuum suarum, qui dulcissimum virtutis habet gustum : et laudent eam in portis opera ejus, quae omni laude digna ad portas omnium sensuum se manifestavit.
Haec est " Martha nomine, " quia sua aemulatione multos choros virginum ad caelibem vitam provocavit. II ad Corinth. IX, 2 : Vestra aemulatio provocavit plurimos. II ad Corinth. XI, 2 : aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro virginem costam exhibere Chrislo. Quae enim umquam sic ad heroicam sive dominalem et coelesteru vitam sic omnium corda irritans provocavit, ut haec nostra Martha : non " nomine, " sed nominis interpretatione. I ad Corinth. VII, 35 : Ad id quod honestum est provocem, scilicet, votum virginilatis : et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
" Excepit " ergo haec hilarius in utero, et gremio, et domo Dominum quam Martha, dicens Angelo cum hilariter exciperet Dominum : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum , hoc est, ut Dominus sit mecum : quia hoc secundum fuit in verbis angelicis. Hoc signitlcatum est, Isa. xlv, 8, ubi dicitur : Aperiatur terra, et germinet Salvalorem. Aliter enim terra nostra, quae dedit salutis fructum, aperta non est, nisi quod omnia inferiora ejus occurrentia in consensum verbi angelici, peregrinum in terra Dominum in gaudio susceperunt : et tuuc cantans, dixit : Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae in tra me sunt nomini sanclo ejus .
" Illum, " salutis auctorem, qui in ipso matris hospitio salutem nostram est operatus. Luc. XIX, 9 : Hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse, per redemptionem, filius factus sit Abrahae. Matth. I, 21 : Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
" In domum suam. " Hic innuitur praeparatio commoditatis ad susceptum in domo hospitem pertinentis. Ad hanc autem commoditatem duo sunt necessaria, quorum unum est de commoditate domus : et alterum de commoditate recepti in domo hospitis.
Ad commoditatem domus pertinent coenaculum, et lectus, mensa, sella, et candelabrum : quae prae omnibus domibus in utero sunt beatae Virginis. Et hoc significatum est, IV Reg. IV, 8 et seq., ubi dicitur, quod mulier magna recepit Eliseum Prophetam : et cum frequenter transiret per eam, fecit ei coenaculum parvum, et posuit in eo lectum, et mensam, et sellam, et candelabrum : ut veniens requiesceret ibi et reficeretur. Haec mulier magna dignitate, beata Virgo est. Eliseus Propheta potens in opere et sermone, Dominus Prophetarum Christus est. Mulier ergo haec magna ad recipiendum istum in utero Prophetam coenaculum fecit : apothecam videlicet sancli corporis sui, in qua omnium cibus inveniretur Sanctorum repositus. Psal. cxliii, 13 : Promptuaria eorum, id est, Virginis, plena, eructantia ex hoc in illud. Genes. VI, 21, collegit Noe, scilicet Beata Virgo, ex omnibus quae esu spirituali mandi possunt, ut sint tam sibi quam aliis in cibum : et reposuit in hac arca apud se. Hoc autem ccenaculum licet omnium contineat gratiarum et virtulum abundantiam et verbi Dei, tanien parvulum est per humilitatem, et intrare per ostium ejus non potest nisi humilis. Et si humiles sunt esurientes, implet homines : et eos qui se divites reputant, dimittit inanes . In hoc ponit lectum quietis, in secreta mentis dilectione et charitatis amplexu. Ponit mensam in refectione meditationis divini verbi, et operum Dei, et magnalium ipsius. Ponit sellam in quieta sapientiae sessione : ut quiete sapientia docens audiatur in corde. Ponit candelabrum in intellectus sui illuminatione. Sternit letulum floribus et odoribus virtutum. Cantic. I, 15 : Lectulus noster floridus. Mundat domum in expurgatione peccatorum. Psal. xxv, 8 : Domine, dilexi decorem domus ttiae, et locum habitationis gloriae tuae. Ornat ccenaculum et mensam munditia conscientiae. Eccli. XXIX, 33 : Orna mensam : et quae in manu habes, ciba caeteros.
Haec est igitur praeparatio domus.
Ea autem quae in domo sunt ad recepti hospitis commodum praeparanda, Genes.XVIII,4 et seq., describuntur, ubi dixit Abraham : Afferam pauxillum aquae, et lavale pedes vestros, et requiescite sub arbore. Ponamque buccellam panis, etc. Paravit tamen de tribus satis similae subcinericios panes, et vitulum tenerrimum et optimum. Quae omnia in domo ista parata sunt. Pauxillum aquae fuit in gratia sancti Spiritus sanguinem purificante : ex qua facti (alias, loti) sunt pedes humanitatis Christi, quibus terram nostram calcavit. Umbra requiei sub arbore fuit umbra refrigerii in virore Mariae : quae sicut rubus virens virginitate, ignem divinum per foecunditatem tenuit, et florem pudicitiae inconsumptum servavit.Buccella ad cellam buccae pertinens panis Dei fuit, qui de se dixit : Ego sum panis vivus qui de caelo descendi . Hic sub cineribus humanae mortalitatis manu sapientiae formatus, decoctus est igne charitatis : de tribus purissimis satis similae compositus, scilicet, corpore, et anima, et deitate, et omnibus in Eucharistiam praeparatus. Vitulus autem sacrificium pro peccato, est ipse homo natus ex ea secundum humanitatem oblatus : lenerrimus propter devotionis et gratiae adipem : optimus propter sanguinis suipretiositatem. I Petr. I, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi. Sic ergo recepit eum in domum " suam, " non alienam. Hanc enim domum ipsa cum hospite suo Filio Dei habuit. In qua nullus communicavit alienus, nec daemon, nec homo : nec aliquis umquam nisi iste hospes jus vel opus habuit secum in ea. Psal. c, 7 :. Non habitabit in medio domus meae quin facit superbiam : qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
" Et huic erat soror nomine Maria. "
Ecce residuum familiae hujus domus.. Quae Maria licet secundum historiam sit Magdalena, de qua daemonia septem Dominus ejecerat: sicut et Martham a profluvio sanguinis curaverat, et Lazarum fratrem harum sororum postea quatriduanum a monumento suscitaturus erat: et ideo fiducialiter ad domum illam declinabat. Tamen spiritualiter haec melius in familia domus beatae Virginis inveniuntur. Haec enim Maria, sicut diximus, fastigium et suspensionem signilicat divinae contemplationis : quod plenissime secundum intellectuales virtutes fit in corde beatae Virginis.
Tanguntur autem hic duo : primum est beata inter activam et contemplativam sororitas : secundum autem in nomine sororis altissima divinae lucis contemplanda veritas, et veritatis puritas.
Primum notatur in hoc quod dicit: " Et huic, " scilicet activae, " erat soror : " ex eodem enim Patre bonitatis et
veritatis formatae sunt. Joan.VIII, 41 : Unum Patrem habemus Deum. Et ex utero unius matris processerunt : quae est sapientia per saporem bonitatis formans activam, et per claritatem veritatis producens alteram. Haec enim duo importat nomen sapienliae : per saporem unum, et per sapere alteruni. Sapientia enim sapidum sapere importat. Una igitur sororum istarum ordinatrix est passionum et operum : et ideo activa latine, graece autem practica vocatur. A1tera autem illuminativa intellectuum, et accensiva affectuum in Deum, et delectativa in solis abstractis divinis : et ideo latine contemplativa, graece autem theorica. Una regitur prudentia, quae est activa : quia prudentia est cum ratione activus habitus, ut dicit Philosophus. Altera regitur sapientia, scilicet contemplativa : quia sapientia est contemplatio altissimorum divinorum : quae non propter aliud, sed propter seipsa scire et cognoscere desideramus. Proverb. VII, 3 et 4 : Liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. Die sapientiae, soror mea es : et prudentiam voca amicam litam. Activa enim propter diligentiam operis digitis est inscribenda. Sapientia autem propter contemplationem inscribenda est tabulis cordis in intellectum.
Hae duae domum beatae Virginis, in qua primo peregrinantem Dominum susceperunt, totam praeparaverunt. Activa quidem in exterioridus flore omnis virtutis et honestatis. Eccli.XXIV, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis. Altera ornans thalamum inferius per pulchritudinem aeterni splendoris. Cantic. IV, 7 : Tota pulchra es, et macula non est in te. Cantic. I, 16 : Tigna domorum nostrarum cedrina : laquearia nostra cgpressirna. Cedrina quidem tigna fulcientia thalamum, imputribilia aeternae veritatis principia. Laquearia autem sibi propter ornatum implexa. Cypressina aeterni viroris sunt fidei lumina (quae articulos nominamus) et aliae spiritus reve- lationes. Activae vitae in operibus beatae Virginis est iste sermo Ecclesiastici, XXIV, 25 : In me omnis spes vitae et virlulis. Omnis enim spes vitae est, in qua omnis ordo est vivendi : quia et virgo et mater est, soluta uxor, et vidua, voto serviens et libera. Ecce omnis spes vitae, et omnis spes virtutis secundum quemlibet statum : omnis enim status exemplum habet in ea.
Contemplativa dicit in ea, quod praecedit parum, Eccli. XXIV, 25 : In me. omnis gratia viae et veritatis. Viae quidem quibus venitur ad visionem : veritatis autem qua inhaeretur veritati perceptae. Viae illae sunt, per vestigium ascendere, per speculum considerare, per aenigmata percipere, per revelationem videre, in lumine ire, in meditatione quaerere, in raptu sequi, et pertingere in ultima intellectus ascensione. Istae sunt viae de quibus dicitur, Proverb. III, 17 : Viae ejus viae pulchrae : et omnes semilae illius pacificae. Et, Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem. Job, XXXVIII, 24 : Indica mihi, perquam viam spargilur lux, dividitur aestus super terram. Veritas autem est quae manet et vincit, et invalescit : sicut dicitur, III Esdr. III,4 2,et IV, 38. Et totam tenet mentem, et afficit, et obligat sibi. Sic dicit Filius gloriosae Virginis, Joan.XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vila : via qua itur, veritas ad quam pervenitur, vita quae influitur ad veritatem pervenienti.
Ecce quale ministerium in ancillis suis habet domus ista. Istae sunt ancillae de quibus dicitur, Proverb. IX, 3 : Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem, et ad moenia civitatis. Ad arcem quidem contemplationis, et ad moenia virtutis et militatis : quia civilitas est secundum usum et exercitium virtutis consuetudo convivendi cohabitantibus, ut dicit Sapiens. Obsequio istarum ancillarum sic circuminoventium se in sedulitale obsequiorum : et ipsa domina domus se vo-
cat ancillam, dicens, Luc. 1, 38 : Ecce ancilla Domini.
Ecce qualis sororitatis convictio est inter istas in domo sancta beatae Virginis.
" Nomine Maria. "
In qua notatur felix et praesagum nomen contemplativae. Maria enim cunarum mare, et illuminatrix interpretatur. Contemplativa enim amaritudine puncta recedit ab exteriorum administralione, et lumine affecta trahitur ad contemplationem inferiorem. Sic, Ruth, I, 20, Noemi binomia fuit, dicens : Ne vocetis me Noemi (id est, pulchram) sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. Hoc est desiderium amplexivum Omnipotentis quod fecit omnia alia amara videri.
Et hoc est quod dicit : " Nomine, " in quo sui nominis nota exprimitur : quia amaricatur ad exteriora, totum in interioribus habens desiderium et cordis oblectationem. Cantic. v, 8 : Nuntiate dilecto meo, quia amore langueo. Vidit enim ambulantes in lumine Dei, et adeo affecta est, quod nihil sibi dulce est nisi esse cum illis. Psal. lxxxviii, 16 et 17 : Domine, in lumine cultus tui ambulabunl, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. Psal. XLIV, 14 : Omnis gloria ejus filiae regis ab inlus. Nihil enim quaerit foris laudis vel utilitatis, quae intus habet fimbrias subtilium contemplationum, quibus dependet ad dilectum.
Haec igitur nomine " Maria " vocatur propter quatuor causas : duas in amaritudine, et duas in illuminatione. Amaricatur enim ad exteriora : quia sunt sollicitudine plena : et quia administrari non possunt sine foedante oculos pulvere. De primo dicitur, Proverb, v, 4 : No-vissima illius amara quasi absynlhium. Novissima autem concupiscentiae subje-. cta sunt haec exteriora plena sollicitudine.
Propter secundum etiam perfectissimis Apostolis dicitur, quod extergant pulverem de pedibus affectuum suorum . Et, Joan.XIII, 10 : Qui lotus est, non indi-1 get nisi ut pedes lavet.
Duae causae in illuminatione sunt duo luminis beneficia : quorum unum est, quod lumen venustat: alterum, quod lu. men dissolvens penetrat. De venustaj utione sive pulchrificatione dicitur, Apocal. XII, 1, quod mulier est amicta sole ad venustationem. De subintratione per dissolutionem et cordis apertionem dicitur,II ad Corinth.IV,6 : Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scienliae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Sic ergo inlus penetrata lumine et extra venustate, cum Moyse, Exod. XXXIV, 29, cornuta sive splendida facta est facies ejus, et cum ministris gloriae luminis, II ad Corinth. iii, 18, revelata facie gloriam Domini speculans, a claritate in claritatem a Domini spiritu transformata in eamdem imaginem lucis ascendit : ut vere illuminatrix sit, et nominetur Maria.
" Huic ergo erat soror nomine Maria. "
" Quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. "
Hic tangunlur harum sororum propria officia.
Et primo tangitur officium Mariae, et secundo officium Marthae.
In officio Mariae duo sunt: quies, et verbi Dei auditus.
Quies autem adhuc duo habet : positionem quiescentis, et locum.
Et positio quidem quiescentis est sessio, quam notat cum dicit : " Sedens. "l
Locus autem est: " Secus pedes Domini. "
In sessione autem positio est, qua superiora libera eriguntur, fulta substralis inferioribus. Et hoc proprium est contemplativis posteriora et inferiora substernere : et superiora capitis et mentis erigere, et libera exhibere. Sic enim cor recte quiescit, inferiora posteriora substernens, et altiora libera ad coelum extendens. Ad Philip. III, 13 : Quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea nero quae sunt priora, extendens meipsum. Sic vincula vanitatis collum (per quod trahuntur vitales spiritus) hoc est, rationem deprimentia solvuntur, et residens cor imbuitur sapientia. lsa. LII,2 : Excutere de pulvere, consurge, sede, Jerusalem : solve vincula colli tui, captiva filia Sion. De pulvere excutitur per abjectionem terrenae foeditatis. Consurgitur autem per extensionem in coelum contemplativae intentionis. Sedetur per quietem cordis, quae provenit ex subjectione corporis. Et filia Sion speculationis aeternae vincula solvit per absolutionem exterioris obligationis : quae vincula collum, hoc est, rationem per quam spiritus vitalis trahitur, inlercipiunt. Sic dicit Philosophus, quod " in sedendo et " quiescendo fit anima sciens et pru-" dens. "
Hac sessione quis mortaliumumquam sic sedit, sicut cor Mariae matris sapientiae Filii Dei ? Cantic. v, 12 : Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima. Oculi beatae Virginis sunt duo adspectus ejus per sapientiam : per sapientiam experimentalem unus, et per intellectum veritatis auditae alius. Isti enim adspectus simplices sunt et innocentes et sine felle, sicut columbae. Sedens autem quiescens super rivulos aquarurn, hoc est fluxuum consolationis Spiritus sancti : in quibus sicut in aqua clarissima refulget imago veritatis aeter- nae, et sicut in aqua pervia penetrat lumen divinum usque in profundum. Hi adspectus sive oculi lacte candoris et dulcedinis (quod de uberibus sapientiae manat) sunt loti ab omni inquinamento carnis et spiritus : et mellea delectatione affecti resident in toto quiescentes juxta fluenta plenissima de ipso fonte bonitatis et veritatis, ad modum torrentis effluentia.
Locus autem quietis hujus " secus pedes Domini " est. Hunc enim locum Magdalena elegit, quia ibi a turpitudinis suae maculis purgata fuit . Ubi etiam mater Domini tamquam in schola quievit. Ubi sapientia pedes fixit, per saporem summi boni imprimens vestigium unum, et per lumen Verbi divini infigens vestigium alterum. Deuter. XXXIII, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Psal. cxxxi, 7 : Adorabimus in loco ubi stelerunt pedes ejus. Joan.XI, 32 : Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, id est, per dulcedinem delectantis bonitatis, et per visionem clarae veritatis videns eum, cecidit ad pedes ejus.
Ecce locus.et situs istius apud Dominum in spiritus contemplatione.
Opus autem ejus et officium describitur, cum dicitur :
" Audiebat verbum illius. "
Tria tangit : auditum patulum, verbum auditum, et verbi auditi fontem irriguum.
Et nulli haec ita competunt sicut beatae Virgini, quae prae omnibus patulum auditum habuit ad audiendum quid dicat Spiritus sanctus. Et ideo ornamentum aureum accipit, Cantic. I, 10 : Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argenta. Ornamentum ipsum devotionem significat aurium. Murenulae quae manibus teneri non possunt, sed strictae elabuntur, significant susurra sapientiae quae insensibiliter illabuntur. Aureae autern sunt, quia splendore divini luminis refulgent. Vermiculi vero significant subtiles motus veritatis in corde, qui argentati sunt per eloquium pulchritudinis, quod splendet in verbis veritatis. Psal. XI, 7 : Argentum igne examinatum, probatum ierrae, purgatum septuplum.Haec est Rebecca quae multum accepit a Domino : in cujus aures servus summi Patriarchae (sermo scilicet propheticus) suspendit inaures aureas, ut nullum audire delectaretur praeter solum dilectum. Et ideo dicit, Cantic. v, 6 : Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Tota enim liquescit ad auditum ejus, experta quod mel et lac est sub lingua illius . Et, in Psalmo xuv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis. Et haec memoria semper aures ejus aperit ad audiendum in desiderio, et semper inclinat aures ad ipsum auscultandum : nec alium audire delectatur. Psal. xliv, 11 et 12 : Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam : ...et concupiscet reae decorem tuum. Et ideo dicit, Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. In aure enim melos est, et in corde jubilus.
Audiebat autem " verbum. " Dicit Augustinus in libro VIII de Trinilale, quod verbum, quod insinuare inlendimus, cum amore notitia est, vel notitia amata. Hoc autem verbum quatuor facit in anima : sono enim spirituali mentem verberat, notitia intellectum illuminat, amore accendit affectum, et convenientia sui cum corde hominis capit et tenet.
Sono quidem verberat, propter quod etiam verbum vocatur : et ideo malleo comparatur. Jerem. XXIII, 29 : Numquid non verba mea sunt quasi ignis, et quasi malleus conterens petram. Verberat enim ad cordis contritionem praecipue sermo divinus. Iste est malleus quo Jahel perforavit tempus Sisarae . Jahel enim ascensio Dei interpretatur : et si-
gnificat eam quae altius prae caeteris in verbo Dei ascendit, et diabolo caput perforavit.
Quod autem per notitiam illuminet,dicit Psalmus cxviii, 103 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semilis meis. Psal. cxviii, 130 : Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
Amore etiam accendit, sicut scriptum est, Act. II, 3 : Apparuerunt Apostolis dispertitae linguae tamquam ignis. Jerem. XXIII, 29 : Numquid non verba mea sunt quasi ignis? Psal. cxviii, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer.
Capit etiam per consensum et convenientiam sui cum mente. Deuter. xxx, 14 : Juxta te est sermo valde, in ore tuo et in corde tuo. Et hoc idem dicit Apostolus, ad Roman. x,8. Unde quibusdam rebellibus improperans Dominus, Joan. vni, 37, dicit : Sermo meus non capit in vobis.
Sic ergo conterens, illuminans, accendens, et capiens per informationem verbum prae omnibus illa audivit : quam sic concussit, ut totam perforaret et confoderet: sic illuminavit, ut totam irradiare: : sic accendit, ut totam inflammaret : sic cepit, ut in ea caro fieret. Et primum quidem horum operatum est in ea, sicut dicitur, Jerem. x, 4 : Clavis et malleis compegii ut non dissolvatur. Sic enim consolidata fuit verbo Domini, quod moveri non potuit ad peccandum. De secundo tantum habuit, quod etiam ab illo nomen accepit. Ezechiel. xliii, 2 : Terra splendebat a majestate ejus, hoc est, beata Virgo quae terra divinum ferens fructum vocatur. Accensa eliam est, quod sicut ignis incanduit : quia, Isa. lxii, 1 : In ea egressus est ut splendor justus ejus : et salvalor ejus velut lampas accensus est. De quarto autem dicitur, Joan. I, 14 : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
Ecce qualiter " audiebat verbum. "
Hoc est, Jesu Christi, fontis sapientiae et omnis verbi : a cujus ore non est transfusum de vase in vas : et ideo sapor ejus non immutatus, sed odor ejus remansit in eo. Eccli. I, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Et ideo de officiis contemplativae partis dicit Glossa, quod " contemplativa charitatem Dei et proximi retinet, et ab exteriori actione quiescit: solius conditoris desiderio inhaeret, et calcatis omnibus curis ad videndam faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri supernis civibus de aeterna in conspectu Domini incorruptione gaudentibus. "
Haec autem sex prae omnibus hominibus Virgo beata habuit.
Secus pedes enim Domini sedens, sola charitate Dei et proximi in affectu flagrans, Deum sibi per charitatem altraxit, et proximo redemptionem impetravit. Et de primo horum dicitur, Cantic. I, 11 : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Nardus enim calida et humilis et odorifera charitatis ardorem et humilitatem significat, quae Regem regum de coeli accubitu in uterum Virginis suo attraxit odore. De proximi autem redemptione, Genes. XXVII, 13 : In me sit ista maledictio, fili mi.
Haec eliam audiendi el videndi desiderio ab exteriori quievit actione, sciens hoc quod dicit Ecclesiasticus, XXXVIII, 25 : Sapientia scribae in lempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet: qua sapientia replebitur.
Haec solius conditoris desiderio dicebat illud Psalmi XXVI, 4 : Unam petii a Domino, hanc requiram : ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Et illud Psalmi lxxii, 25 : Quid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super terram ?
Haec etiam omnes curas exteriorum calcavit, dicens sibi illud 1 Petr. v, 7 : Omnem solliciludinem veslram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est devobis. Psal. IIV, 23 : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Psal. XXXIX, 18 : Dominus so I licitus est mei.
Haec etiam ad videndam faciem Creatoris inardescit, attendens hoc Psalmi CVI4 : Quaerite Dominum et confirmamini : quaerite faciem ejus semper. Dicens cum Moyse, Exod.XXXIII, 3 : Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam. Et illud Canticorum, II, 11 : Ostende mihi faciem tuam, sonel vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
Haec misceri supernis civibus desiderat : et ideo etiam familiarius visitatur, salutatur, confortatur, et instruitur ab ipsis de conceptu futuro, et de regno quod in ea inchoatum est, et per filium ejus perfectum,
Haec igitur sunt officia Mariae, quorum dilectione et delectatione omnia alia postponit.