MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Secundum quem statum fortitudo fuerit in B. Virgine ?
Consequenter quaeritur de fortitudine, secundum quem statum fuerit in beatissima Virgine ? Et per ordinem quaeritur
de speciebus sive de partibus ejus.
Et primo de magnanimitate, quae sic describitur : Magnanimitas est rationalis agressio terribilium. Quod haec in summo fuerit in beatissima Virgine, sic videtur : Terribilissimum enim in hac vita est dolor mortis : et quanto natura nobilior, tanto mors dolorosior et terribilior : sed spiritus improportionabiliter nobilior est corpore : ergo martyrium mentis majus est martyrio corporis : sed beatissima Virgo martyr est martyrio spirituali, alii martyres martyrio corporali, sicut patebit infra de martyrio et aureolis : ergo agressio terribilium improportionabiliter major fuit in beata Virgine quam in aliis.
Secunda est magnificentia, quae sic describitur : Magnificentia est rerum bene gestarum felix consummatio : consummatio autem rerum bene gestarum per beatam Virginem excellit improportionabiliter omnis purae creaturae consummationem : ergo in actu magnificentiae excellit omnem viatorem.
Tertia species est fiducia, quae sic de- scribitur : Fiducia est certa spes perducendi ad finem rem quae incepta est : sed certitudo spei beatissimae Virginis fuit absoluta et infallibilis, omnium aliorum viatorum fiducia conditionalis est et fallibilis : sed infallibile excellit fallibile improportionabiliter in quantum tale : ergo fiducia beatae Virginis excellit fiduciam omnium viatorum.
Quarta est securitas, quae sic describitur : Securitas est habitus secundum quem supervenientes incommoditates non formidantur, quin quod inceptum es ad finem, perducatur : sed securitas beatae Virginis fuit omnino sine timore separationis : ergo ejus securitas excellit securitatem omnis viatoris.
Quinta est patientia, quae sic describitur : Patientia est bonus habitus animae, omnes adversitates aequanimiter portans : sed patientia beatissimae Virginis fuit invincibilis, et ab omni malo culpae impassibilis, omnium aliorum viatorum patientia fuit vincibilis et a malo culpae passibilis : ergo ipsius patientia fuit aliorum patientia major improportionabiliter.
Sexta est constantia quae sic describitur : Constantia est animi stabilitas in
proposito non. vacillans : sed stabilitas beatissimae Virginis fuit immobilis : et omnium aliorum mobilis : ergo ejus con- stantia aliorum constantia improportionabiliter major fuit .
QUARESTIO LVI.
Utrum habuerit B. Virgo perseverantiam?
Post hoc quaeritur de perseverantia, quae dupliciter dicitur : uno modo propositum perseverandi usque in finem : alio modo actus perseverandi.
Voluntas beatissimae Virginis ad perse- verandum fuit inflexibilis : voluntas omnium aliorum flexibilis : ergo ejus perseverantia aliorum perseverantiae est improportionabilis .