CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De peccato contrariae deceptionis quod est circa syllogismum ex oppositis.
Accidit autem quandoque tertium peccatum (quod cadit circa syllogismum ex oppositis) quod dicitur secundum opinionem quae vocatur fallacia contrariae deceptionis : quia ex eo quod in syllogismo ex oppositis supponuntur contraria in propositionibus, sic aliquis putaret se simul opinari contraria esse vel non esse. Et ideo hic ostendendum quando quis convenienter potest opinari contraria, et quando non : accidit enim quandoque secundum opinionem contraria vel opposita accipientem fieri fallaciam, ita quod aliquis putet scientiam et ignorantiam simul se habere de eodem : et fallimur in talibus in positione terminorum. Fallebamur in syllogismo ad impossibile qui adducitur ad hypothesim destruendam, et non destruit aliquando propter inordinatam terminorum positionem: et sicut in petitione principii incidit id quod est non propter hoc accidere propter terminorum inordinatam positionem: et similiter accidit fallacia opinionis simul accipientis contrarias propositiones terminorum : et ideo utile est hoc hic determinare. Hoc autem peccatum dicitur contrariae deceptionis, quod cum putat se recipere unum, in illo quodammodo accidit accipere contrarium. Hoc autem primum quidem ostendamus in his quae formaliter contraria sunt et per se. Et hoc potest esse dupliciter: potest enim unum in alio accipi in his quae directe sunt sub se invicem, ut homo sub animali, et animal sub corpore, et hoc sub substantia. Potest eliam fieri, quod unum inest duobus aut pluribus, quorum unum non est sub alio, sed aeque immediate inest eis aliud.
Ostendamus igitur primum qualiter est in his quorum unum non sub alio : et hoc est si dicamus, quod contingat idem praedicatum in pluribus sic principaliter ines se, ita quod neuter inest per alterum, sed uterque secundum seipsum : et contingit hoc quidem aliquem latere : et cum insit, contingit putare nulli inesse, ut si gratia exempli dicamus a inesse b et c per se, ita quod neuter per alterum, et dicatur hoc (scilicet b et c) inesse d. Si tunc aliquis putet nulli inesse, et illud putet se scire, scilicet quod a insit omni b et omni c, et quod omne b et omne c insit d, ejusdem secundum idem habet disciplinam in universali, et ignorantiam in particulari. Et hoc patet: quia si opinetur omne b esse a et omne d esse b ; adhuc autem si opinetur nullum c esse a et omne D esse c, ejusdem et secundum idem habebit scientiam et ignorantiam : quia opinabitur contraria, scilicet quod omne D sit A et quod nullum d sit a. Si enim opinatur omne d esse b et omne b a, opinabitur omne d esse a. Si autem non opinabitur c esse a, cum omne c sit d, opinabitur nullum d esse a, et sic opinabitur contraria.
Et est hujus exemplum in terminis quidem substantialibus, corpus, animal, sensibile, homo : tunc enim corpus inest omni animali, et omni sensibili: et neuter per alterum, quia sensibile non est sub animali, nec animal sub sensibili, et ambo haec insunt homini. Si ergo aliquis opinatur omne animal esse corpus, et opinetur cum hoc omnem hominem esse animal, et omne sensibile esse animal, ille simul opinabitur omnem hominem esse corpus et nullum sensibile esse corpus : et si nullum sensibile est corpus, cum omnis homo sit sensibile, nullus homo erit corpus : et sic opinatur omnem hominem corpus esse, et in universali nullum hominem corpus esse, per hoc quod opinatur nullum sensibile corpus esse : et sic ejusdem secundum idem habebit scientiam et ignorantiam. Exemplum autem in terminis accidentalibus, conveniens satis in his terminis, coloratum, animal, album, cygnus : coloratum enim inest tam animali quam albo, et neuter per alterum, sed uterque per se, hoc est,
non mediante reliquo, et utrumque scilicet coloratum et animal inest cygno : propter quod si quis opinetur nullum animal esse coloratum, et omne album coloratum, et cum hoc omnem cygnum esse animal et album, simul opinatur contraria cadem ratione qua prius.
Rursum si quis fallatur circa ea quae sunt ex eadem conjugatione in qua unum directe sumitur sub alio, sicut species sub genere, ut si, exempli gratia, a inest b, hoc autem quod est b insit c, et c insit d. Ut si quis in terminis ponat et dicat quod substantia inest corpori : corpus autem animato corpori: et animatum corpus insit animali, et animal insit homini: et sic ulterius quantum potest fieri sumatur secundum ordinem praedicamenti: et aliquis opinetur omne b esseA, et nullum c esse a, sequitur quod simul idem sciet et ignorabit, quod est inconveniens. Cum enim opinatur omne b esse a, tunc in universali opinatur omne c esse a, quia omne c est b et omne b a : et sic aliquo modo scit omne c esse a, quia scit hoc in universali. Sed ex altera parte opinatur nullum c esse a in seipso sive in particulari : quia particulare scitur aliquo modo in universali: propter quod sequitur, quia id quod aliquo modo scit (in universali scilicet) hoc probat se omnino non opinari secundum idem : et hoc est inconveniens et impossibile. Sic igitur probatum est quod inconveniens est simul opinari contraria, et in his quae sunt ex eadem conjugatione, et in his quae non sunt ex eadem conjugatione.
Ostendamus autem nunc quomodo contingit opinari contraria sine inconvenienti, et quomodo non contingit hoc. Hoc autem videtur fieri in his tantum quae sunt ex diversa conjugatione. Et ostendamus primo quomodo non contingit opinari contraria sine inconvenienti, sic dicentes, quod in eo quod prius a principio dictum est, si medium sive media sumpta sub se invicem non sint ex eadem conjugatione: tunc secundum utrumque (in universali scilicet et particulari) ambas propositio- nes (universalem scilicet et particularem, sive prioremet posteriorem) non contingit opinari sine inconvenienti et ignorare, ut scilicet aliquis opinetur omnes quatuor propositiones simul, ut scilicet opinetur omne b esse a et omne d esse b, et simul cum hoc opinetur nullum c esse a et omne c esse D: sic enim opinaretur quod a quidem omni b inesset, et quod idem a nulli c inesset, et quod haec utraque, a scilicet et b inessent omni d : si enim omnes quatuor propositiones simul opinatae sunt, sequitur ejusdem propositionis contraria et contradictoria simul opinari: quod esse non potest: quia intellectus nec contraria nec contradictoria simul concipit secundum opinionem vel aestimationem. Si enim opinetur omne b esse a, et e converso omne a esse b, opinabitur omne a esse a. Adhuc si opinetur nullum c esse a et omne a esse c, et opinabitur nullum D esse a. Sed ex hac conclusione et minori prioris syllogismi sequitur contradictoria primae per secundum modum tertiae figurae, sic, nullum d est a, omne D est b, ergo aliquod b non est a. Et sic simul accidit opinari primam propositionem quae est, omne b est a, et ejus contradictoriam quae est, aliquod b non est A,quod est inconveniens. Si autem b et d convertantur : tunc sequeretur quod opinaretur contrariam ejus, sic, nullum d est a, omne D est b, ergo nullum b est a. Sic igitur manifestum est quod contingit simul opinari contraria vel contradictoria: quod est inconveniens. Accidit enim per syllogismum aut simpliciter (hoc est, universaliter) aut in aliquo particulariter, ut in contradictoria, contrariam cum majori sumere propositionem. Cujus causa est: quia si novit, quod omni ei cui inest b inest etiam a, et hoc opinatur : novit autem cum hoc, quod b inest omni d, tunc sequitur quod novit etiam quoniam a inest omni d : propter quod si ponatur rursum, quod nulli eorum quae sunt c putat inesse a, sequitur quod alicui cui inest B huic non putat a inesse, quod est inconveniens, cum omni b insit a, et sic
opinabitur contradictoria simul : quod enim omni putat cui b inest inesse a, et rursum dicitur non putare quod a insit alicui B aut simpliciter et universaliter, est contrarium primae propositioni, aut est contrarium in aliquo contradictorie oppositum. Sic ergo patet quod utramque propositionem non contingit opinari contraria.
Ostendamus igitur consequenter, quomodo contingit idem ignorare et scire sine inconvenienti. Et dicamus primo quod secundum utrumque medium primi syllogismi et secundi contingit ignorare in utroque syllogismo unam propositionem, scilicet aut majores sine minoribus, aut minores sine majoribus. Secundum alterum autem, sive unum medium contingit ignorare unam propositionem, sive majorem, sive minorem: sicut si aliquis opinetur a inesse omni b et b inesse omni c, et rursus cum hoc opinetur a nulli c inesse, quamvis omne c sit b. Haec enim fallacia similis est velut vel sicut fallimur circa particulares propositiones quas scimus in universali. Cujus exemplum est, ut sciamus a omni b inesse in universali, et b inesse omni c in universali: tunc enim ex hoc universali sequitur quod a inerit omni c. Si ergo aliquis novit in majori propositione, quoniam a omni ei inest cui inest b, procul dubio iste novit in universali quoniam a inest omni c, quia omne c est b : sed nihil prohibet eumdem ignorare in particulari quoniam c (quod est hoc singulare et sensibile) utrum sit a.
Cujus exemplum in terminis est, ut si dicamus quod a major extremitas sint duo recti, et id in quo posuimus b medium sit triangulus, et id in quo posuimus c minorem extremitatem, sit sensibilis triangulus ligneus vel ferreus: opinabitur enim tunc aliquis sine inconvenienti c non esse duorum rectorum: quia sensibilis triangulus non est indivisibilirum linearum secundum sensum, et videtur habere tres angulos vel majores vel minores duobus rectis: cum tamen sciat in universali quod omnis triangulus habet tres duos rectis aequales: et propter hoc simul sciet idem in universali, et ignorabit in particulari: et hoc non est inconveniens. Quia scire quod omnis triangulus in universali habet tres duobus rectis aequales, non est simplex sive simpliciter, et uno modo dictum, sed dupliciter. Sed hoc quidem in universali uno modo acceptum, universalem habet disciplinam: et sic disciplinaliter scitur, et per demonstrationem. Illud vero alio modo in sensibili triangulo acceptum, habet singularem ad sensuum ostensionem. Sic ergo aut quis universaliter novit, et disciplinaliter novit quod c habet tres aequales duobus rectis, sensibile singulare in universali accipiens, et non secundum sensum : singulariter autem in sensu accipiens c sensibilem triangulum potest non nosse, et forte non novit. Hoc enim non est inconveniens : et propter hoc non sequitur quod habeat contrarias opiniones et ignorantias de eodem, et secundum idem : quia scientia in universali, non op-. ponitur ignorantiae in particulari.
Hoc autem etiam patet in simili oratione, in qua talis est ignorantia, et haec est oratio quae est in libro Platonis qui inscriptus est nomine discipuli sui qui dicebatur Mennon: eo quod fuit epistola Platonis respondens quaestioni Mennonis. Oratio autem est qua probat, quod disciplina sive scientia intellectiva rememoratio est: arguit enim sic: quidquid addiscitur et prius sciebatur, per rememorationem accipitur: sed omne quod addiscitur, prius sciebatur: ergo omne quod addiscitur, rememoratione accipitur.Quod autem omne quod addiscitur, prius aliquo modo sciebatur, per hoc probavit quod non accipitur aliquid in aliquo nisi per hoc quod secundum aliquid ejus intus est antequam recipiatur. Ergo quod scitur, prius fuit in sciente: rememoratio enim reditus est reminiscentiae super id quod prius infuit, et notum fuit. Hoc enim eamdem habet solutionem, scilicet quod in universali est intus et scitum:
in particulari autem et in propria natura est extra et ignoratum. Et hoc non est inconveniens : nunquam enim accidit praescire quod singulare est. Praescire dico secundum intellectum et secundum quod est in se et singulare. Sed accidit simul accipere particularium sive singularium scientiam cum inductione eorum in sensum sive sensibilem cognitionem. Et hoc fit velut nos cognoscamus singularia re ipsa, hoc est, rei in sensu manifestatione. Nos enim quaedam scientes de triangulo, statim scimus cum his, quoniam habet tres duobus rectis aequales. Cujus exemplum est: quia cum scimus de aliquo quod ipsum est triangulus, statim in illo universali scimus, quod habet tres duobus rectis aequales , et tamen ignoramus in particulari et sensibili:.et hoc est, quia in universali quidem aliquo modo speculamur particularia. Propria autem ipsa et singularia nescimus, nisi per inductionem in sensu: propter quod etiam contingit falli circa talia. Sed non contrarie se habet haec ignorantia ad scientiam : quia, sicut diximus, ignorantia in particulari non est contraria scientiae in universali: et ideo contingit talium scientiam habere in universali, et circa eadem decipi propter ignorantiam in particulari.
Et similiter contingit in praedictis de scientia in universali et particulari: non enim contraria est ea fallacia quae est secundum medium, ei fallaciae quae est secundum syllogismum disciplinae. Dico autem syllogismum qui est per medium, ignorantiam particularem : eo quod singulare non ostenditur in sensu per medium inventum per disciplinam: per syllogismum autem disciplinae intelligimus scientiam in universali. Similiter autem est de scientia quae non est secundum utrumque medium, sed secundum alterum, hoc est, unum mediorum: contingit enim opinari secundum unum medium ambas propositiones quae non sunt ex eadem conjugatione, et non tantum has quae sunt ex eadem conjugatione cum
ipsa. Et ignorantia quidem quae est secundum alterum mediorum, non est contraria scientiae quae est secundum ipsum idem medium. Cujus exemplum est: quia nihil prohibet quod ille qui scit quod a major extremitas inest universaliter toti vel omni b medio, et scit rursum in minori propositione quoniam b inest toti vel omni c minori extremitati, putare quoniam in conclusione a non inest omni vel toti c. Et hujus causa est: quia non pertractat et confert majorem cum minori secundum scientiam in agere, ut videat qualiter conclusio sequitur ex majori et minori. Cujus exemplum in terminis est, ut sciens, quoniam omnis mula est sterilis, et quod haec est mula, et putat hanc in utero habere et non esse sterilem : quia non pertractat majorem cum minori referendo ad conclusionem : et ideo non scit quod a est c, conferendo et pertractando non videns (hoc est, scientiam in agere non percipiens) quod est secundum alterum, hoc est, non videns id quod sequitur secundum unum comparatum ad alterum : quia si hoc perciperet, statim sciret quod haec mula est sterilis.
Propter quod manifestum est, quoniam et si aliquis hoc quidem novit in majori et in minori: illud vero quod est pertractatio unius ad alterum non novit, falletur circa hoc de quo habet scientiam. Et hoc quidem habent universales scientiae comparatae ad particulares quae sunt scientiae in agere extra sensum: nullum enim sensibilium cum extrinsecum sit, scimus per seipsum in singulari : nec etiam si scientes fuerimus ipsum, non scimus ipsum nisi in universali in majori : et si scientes fuerimus ipsum in propria natura in minori, in qua habet propriam disciplinam secundum scire in particulari : sed non propter istum duplicem sciendi modum scimus ipsum in eo quod agit quis secundum scientiam in agere, quae est in collatione praemissarum ad invicem et ad conclusionem : et ideo sicut in scientia in agere potest ipsum ignora- re, et talis ignorantia tali scientiae non est contraria: et ideo sic de eodem scientiam et ignorantiam habere non est inconveniens.
Et hoc autem patet quod sciens omnem mulam esse sterilem, et ignorans hanc esse mulam, scit in universali quod ignorat in particulari. Sciens autem utrumque et omnem mulam esse sterilem, et hanc esse mulam, et non pertractans, scit in universali et particulari id quod ignorat secundum scientiam in agere, et tales ignorantiae talibus scientiis non sunt contrariae.