Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Dirum fine apprehenso per intellectum necessario voluntas eo fruatur ?
Alensis. 1. p. q. 38. m. 1 . et 2. p. q. 74. m. 7. D. Thom. 1. 2. q. 10. art. 1. et 2. et 1. p. q. 82. art. 1. Henric. Quodl. 3. q. 17. Aureolas hic quaest. 3. Capreol. q. 3. art. 1. Soto 4. dist. 49. quaest. 2. art. 1. D. Bonaventura 2.disl. 39. dub. 2. et Rich. 2. dist. 38. art. 2. q. 1. Vasq. 1.2. disp. 39. vide Scot. 9. Metaph. q. 14. Franc. Mayr. dist. 1. q. 7.
Quaeritur adhuc circa frui de modo eiiciendi actum illum : U-trum scilicet fine apprehenso per intellectum, necesse sit voluntatem frui eo. Quod sic. Avicenna, Metaph. 8. Delectatio est apprehensio conveniens cum convenienti. Finis necessario convenit voluntati: ergo ex conjunctione ejus cum voluntate sequitur delectatio, ergo fruitio.
Item, finis movet metaphorice sicut efficiens movet proprie; sed efficiens approximatum passo non impeditum de necessitate movet proprie, ergn finis approximatus, hoc est praesens voluntati, non impeditus, necessario movet metaphorice.
Item, omne mobile praesupponit aliquid immobile: ergo actus voluntatis varii mobiles praesupponunt aliquem actum immobilem; sed talis non est nisi circa finem, ergo ille est necessario immobilis.