QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ponit sententian, qua tenet verum esse objectum intellectus, quam tribus rationibus claris refutat. Prima, quia objectum est prius potentia et actu. Secunda, veritas fit per actum reflexum secundum illius sententiae, auctores. Tertia, cognoscit intellectus bouum, ut a vero distinctum ; fuse de hoc agit Doctor quaest. 20. de Anima. ubi quinque argumenta pro hac parte adducit, et 1. distinct. 3. quaest. 3. Vide plura apud ipsum de Anim. quaest. 20. 21. et in commentario nostro ad dictas 19. quaestiones. Concludit ergo esse objectum intellectus, quod fuse probat locis citatis. Quod hic ait numero 4. ens includi in omni per se intelligibili, videtur contra ipsum 1. distinct. 3. q. 3. ubi ait non includi in suis passionibus, vel ultimis differentiis ; sed illa forte non sunt per se intelligibilia, vel includunt ens mediate vel identice, quod sufficit.
Hic primo videndum est de ratione veri. Dicunt aliqui, quod verum est primum objectum intellectus, quod ostenditur dupliciter. Primo sic : objectum appetitus ut bonum determinat ens Tergo a simili videtur, quod objectum intellectus determinet ens tale, respectu intellectus, non est nisi verum. Praeterea ens in se indifferens est ad sensibile et intelligibile: objectum, autem proprium determinatur ad potentiam cujus est objectum, super ens non videtur aliud determinans ipsum ad intellectum, nisi verum. Ex hoc ad propositum, dicitur quod cum intellectus tendat in objectum, inquantum in intellectu est verum, dicet rationem entis in intellectu, et ideo entis diminuti, et ideo excludetur a consideratione Metaphysici. Sed ad hujusmodi exclusionem nota, quod esse quidditativum estessentiale esse objecti, inquantum objectum intelligibile, quia secundum illud intelligitur esse in intellectu, est necessario concomitans, sed non formale, quia secundum illud non intelligitur, nisi reflectendo ; esse vero existentiae non est esse formale ejus inquantum formale objectum, nec necessario concomitans. Sed numquid objectum voluntatis habet, esse formale, vel necessario concomitans, aliud quam objectum intellectus? Quomodo alias per illam fit motus in rem?
Contra, quomodo appetitui? non ens? numquid etiam penes habitum realiter inquantum amatum, habet aliud e?se formaliter, vel concomitanter, quam inquantum visum ? Numquid est ibi alia realis conjunctio voluntatis cum objecto, aut tantum mediante actu intelligendi perfectiore quam fuit absentis? Ulterius intelligendum, quod inde terminatio est in objecto respectu omnis differentiae contrahentis, objectum inferioris potentiae est determinatio propria in objecto supremae potentiae, alias non esset adaequatum potentiae supremae, quae per se potest in objectum inferioris, et ideo ejus primum objectum in illis includitur quidditative.
Exponitur autem ab aliis, quod praedictum est, scilicet quod verum dicit rationem entis in intellectu, eo quod verum non est in intellectu formaliter, sed objective, sicut cognitum in cognoscente. Sed per comparationem ad quem intellectum res dicitur vera ? Dicitur quod respectu intellectus divini, quia respectu ejus sunt mensurata, et similiter artificialia respectu intellectus nostri: naturalia autem per accidens habent comparationem ad intellectum nostrum, inquantum vera, quia non ut mensurata, sed ut mensurae. Contra ista, quod ponitur primo verum esse objectum primum intellectus ; arguitur oppositum tripliciter. Primo sic : objectum primum secundum suam formalem rationem, prius est naturaliter ipsa potentia, et magis saltem ipso actu: verum autem si dicit rationem entis in intellectu, non est naturaliter prius illo actu, quia non contingit intelligere rationem entis in intellectu, ut cogniti, nisi intelligendo actum intelligendi, per quem est sic intellectum. Item, secundo : illud non est primum objectum potentiae intellectivae, quod non actu directivo, sed tantum reflexivo cognoscitur, hujusmodi est verum secundum eos. Dicunt enim, quod intelligitur, sicut ratio intelligibilis, postquam, lapis fuerit intellectus, reflectendo supra rationem objecti: ergo, etc. Major patet, quia actus directus naturaliter praecedit reflexum, et in quolibet actu oportet rationem formalis objecti inveniri. Ex hoc sequitur contra illos, quod cum ratio entis sit prior ratione veri, si ens est per se subjectum Metaphysicae, quod aliquid erit subjectum hic, quod non habet rationem objecti intelligibilis inquantum tale, et ita non est scientia, quia objectum habitus non excedit objectum potentiae habituatae. Tertio sic : quod secundum propriam rationem intelligi potest, non inquantum includit aliud, ita est per se intelligibile, sicut illud aliud, nec illud aliud per consequens est primum objectum intellectus: sed bonum inquantum distinguitur contra verum, et inquantum ejus rationem non includit, ita est per se intelligibile secundum suam propriam rationem, sicut e converso verum inquantum non includit bonum, ergo, etc. Minor patet, tum quia intellectus differentias boni inquantum bonum, et veri inquantum veram, cognoscit, et aeque perfecte differentiam ex utraque parte cognoscit ; sed haec differentia non convenit bono, nisi secundum propriam rationem, inquantum non includit veram: tum, quia, si non intelligeretur bonum, nec aliquid aliud nisi inquantum includeret veram, cum per accidens ipsum includat, sequitur quod nec bonum, nec quidditas rei intelligeretur, nisi per accidens, et ita non intelligeretur simpliciter, sicut Coriscus, si cognoscatur inquantum veniens, simpliciter non cognoscitur.
Propter istam rationem concedendum est, quod primum objectum intellectus non potest esse aliquid, nisi quod essentialiter includitur in quolibet per se intelligibili, sicut primum objectum visus, non est aliquid, nisi quod essentialiter includitur in quolibet per se visibili, ut color in albo et nigro. Cum autem quodcumque ens sit per se intelligibile, et nihil possit in quocumque essentialiter includi nisi ens, sequitur quod primum objectum intellectus erit ens: et hoc dicit Avicenna 1. Metaphysic. cap. 5. quod ens prima impressione imprimitur in anima; quaecumque autem rationes transcendentes, quae sunt quasi passiones entis, ut verum, bonum, etc. sunt posteriores primo objecto: et quaelibet earum aeque per se est intelligibilis, nec una magis habet rationem subjecti intellectus, quam alia. Si dicatur, quod objectum est duplex, quoddam movens potentiam, quoddam determinans ad movendum, et hoc non tanquam aliquid absolutum, dans virtutem movendi, sed tanquam respectus, dicens habitudinem objecti motivi ad tale mobile: et hoc ultimo modo verum est objectum intellectus, et bonum voluntatis, quia verum non movet primo, sicut probant tres rationes factae, nec sic est objectum primum, sed dicit habitudinem objecti motivi ad de terminatam potentiam, quia importat adaequationem ad intellectum; contra illam positionem non oportet arguere, quia ex 2. Topicorum cap. 7. oportet loqui ut plures: hic autem modus videtur abuti termino illo objectum, nam quod respectus ad potentiam sit formalis ratio objecti, non invenitur a Philosophis communiter, sed illud, quod movet potentiam passivam. Unde Aristoteles 2. de Anima, cap. 1. text. com. 66. de visibilibus, cujus quidem est visus, hoc est visibile, sic quod in rationem praedicati cadit subjectum, cujus est visus, est objectum visus. De isto, secundum ipsum, ibi praedicatur per se secundo modo, non primo visibile, quod dicit respectum ad potentiam, sed si talis respectus esset ratio formalis objecti, esset per se primo modo. Per hunc etiam modum facile est assignare objecta prima omnium potentiarum, non aliqua absoluta, sed respectus quosdam correspondentes, puta quid objectum visus ? non quaeram qualitatem, colorem, vel lucem, sed relativum ut visibile, sic gustus, non sapor, sed gustabile, etc. Quomodo etiam objectum est simul natura cum potentia, absolutum etiam est prius intelligibile quocumque respectu ; ergo inquantum intelligitur, non includit rationem respectus, et ita illud non est ratio primi objecti. De quo quaere in 9. q. 5.