REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia Henrici, potentias esse idem animae realitate absoluta, sed distingui ab ea realitate relativa ; refutatur fuse, et ostenditur Henricum, in multis sibi contradicere.
Tertia via est, quod non distinguitur realiter ab essentia animae, nec inter se re absoluta, sed tantum sunt distincta re relata, quia anima non dicitur actus extra, quia 9. Metaph. text. 15. Potentia distinguitur per actus, et e contra ; igitur actus et potentia sunt relativa ; essentia igitur animae considerata sub tali respectu, dicitur talis potentia, et sic considerata sub alio respectu dicitur alia potentia. Quare autem determinatur anima ad tales respectus? Dicitur quod ad respectus organicos determinatur anima per organa, sicut ad respectus, qui sunt ad potentiam operativam activam, ut ad intellectum agentem, et voluntatem, determinatur anima ex se, vel ex comparatione ad objectum, circa quod illae potentiae natae sunt agere ; sed ad potentiam operativam et passivam, determinatur anima per recepta, sicut intellectus possibilis determinatur per speciem receptam. Ad hoc allegatur Augustinus 9. de Trinit. 5. quod potentia dicitur relative ; et lib. de spiritu et animae, quia potentia est idem quod essentia.
Sed illud non solvit quaestionem, quia non quaeritur de potentia, ut dicit respectum, seu pro intentione nominis, sed de principio per se et immediate. Potentia enim de se respectum dicit, et non absolutum, nisi connotando ; nunc autem impossibile est quod illud, quod est per se principium operandi, componatur ex respectu et fundamento, ex his enim nihil per se unum fit ; imo nec in divinis, ubi tantum relatio transit per identitatem, quia utrumque tenet propriam actualitatem ; igitur multo fortius, ubi relatio non transit. Cum igitur per se principium. operandi sit per se unum, impossibile est quod includat absolutum et respectivum.
Item, potentia, quae est per se principium operandi, est prius natura effectu, id est, operatione; sed potentia cum respectu coassumpto, est simul cum effectu, quia sub illo respectu est correlativum respectu operationis.
Item, potentia passiva proxima non est respectus, nec respectum includens ; igitur nec activa. Antecedens patet, quia potentia passiva est per se pars compositi, quod est per se unum.
Item, ille Doctor ponit voluntatem nobiliorem intellectu realiter; sed cum idem sit fundamentum istarum potentiarum, et per ipsum, respectus est idem cum fundamento ; igitur una potentia non est realitas nobilior alia, quia fundamentum est penitus idem.
Item, intellectus et voluntas sunt idem in absoluto ; igitur non variantur specie per respectum, quia cum sint idem absolute, si varientur per respectum objecti alterius speciei supervenientem, igitur intellectus erit plures potentiae formaliter, et voluntas si militer, quia per respectum supervenientem objecti alterius, et alterius speciei variabitur intellectus et voluntas, cum vult aliud et aliud.
Item, cum dicit quod per respectus organorum determinetur anima ad potentias organicas, illud est falsum, quia vires distinguunt organa, et non organa vires, sicut nobilius ignobilius, quia primo de Anima, text. 53. membra cervi non differunt a membris leonis, nisi quia anima ab anima.
Item, cum dicit intellectum possibilem determinari per speciem receptam, repugnat sibiipsi, quia ex intentione ipse negat species receptas in intellectu. Praeter hoc, nihil determinat intellectum possibilem nisi phantasma, secundum ipsum ; et similiter oportet eum concedere quod fundamenta sint indistincta, et formae erunt, cum sint idem re.
Et cum allegatur Augustinus 9. de Trinit. dico quod intelligit illa, de quibus loquitur, differre, sicut gignens et genitum ; et non loquitur solum de principio formali, sed de ipso gignente includente respectum, sed non possunt solae relationes distinguere absoluta realiter.