Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit temperantiam?
Postea quaeritur de temperantia, quae 1. Sic describitur secundum Pilosophos : Temperantia est contra illicitos animi impetus firma et discreta dominatio. Item, Matth. xv, 38 I Erant qui manducaverant quasi quatuor millia hominum. G lossa : " Temperantia est refrenatio cupiditatis ab his quae temporaliter delectant. " Patet quod in his diffinitionibus diffinitur temperantia secundum actum viae et non, patriae, et quod secundum actus istos non fuit temperantia in beatissima Virgine : ergo non habuit temperantiam per modum viae, sed patriae.
2. Item, Angustinus : " Temperantia est amor incorruptibilis in Deo et integer : " sed tam amor quam incorruptio et integritas fuit improportionabiliter excellentius in beatissima Virgine, quam in aliquo viatore : ergo habuit temperantiam improportionabiliter super omnes viatores .