CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
Quod scire dicitur tripliciter, quod adducitur ad intellectum eorum quae determinata sunt, in quo eliam de aliis dubitabilibus ad intellectum dictorum facientibus determinatur.
Ut autem melius intelligatur, quod scire aliquid uno modo sciendi non opponitur ad ignorare idem secundum alium modum : et ad intelligendum quae scientia cui ignorantiae opponitur, oportet scire quod ipsum scire in complexis propositionibus scitis vel ignoratis dicitur tripliciter. Aut enim dicitur scire in universali : et hoc scire est in potentia : quia particulare quamvis sciatur in universali, tamen non scitur nisi in quantum particulare est in universali. Hoc autem est in potentia: quia quodlibet universale principium est particularis, per hoc quod universale virtute et potentia est particulare, et efficitur actu particulare per hoc quod deducitur et determinatur ad particulare. Hoc igitur est scire in universali. Est etiam scire in propria natura: et hoc dicitur scire in particulari: quia res quaelibet per propriam suam naturam particularis est particulata et determinata sub communi et universali natura cui substat. Aut tertio modo dicitur scire in agere quando aliquis hoc quod scit, actualiter pertractando et referendo ipsum ad sua principia, considerat. Si autem sic scire dicitur tribus modis, sequitur quod decipi sive ignorare dicitur totidem modis. Et sic patet quod nihil prohibet aliquem scire et decipi circa eadem subjecta et eadem praedicata, sed non contrarie simul: non enim simul de eisdem et circa eadem aliquis habet scientiam et deceptionem sive ignorantiam illi contrariam, ut scilicet habeat de aliquo et scientiam in universali et ignorantiam vel deceptionem in universali, vel scientiam in propria natura, et scientiam in agere et ignorantiam in agere de eodem: hoc enim esse non potest.
Quamvis ergo aliquis sciat secundum majorem propositionem et minorem aliquid et in universali et in particulari, tamen potest decipi secundum scientiam in agere. Scientia enim in universali est secundum primam propositionem, praecipue in prima figura, in qua major est ex medio quod in toto est primo : minor autem est ex medio in quo totum est postremum : et ita in propria natura accepto, quia minor in illa determinat ad propriam naturam, eo quod sub medio descendendo extremum minus accipitur. Scientia autem conclusionis est secundum scientiam in agere, in quo majus ad minus comparatur, et elicitur conclusio quae consistit ex utroque extremorum . Contingit enim aliquid scire secundum utramque propositionem, et tamen decipi circa conclusionem : et hoc accidit ei qui non pertractavit prius referendo minorem ad majorem, et ambas has ad conclusionem : sciens enim in universali omnem mulam esse sterilem, et hanc esse mulam: et tamen putans hanc in utero habere, non habet illam disciplinam quae est pro actu hoc secundum actum considerare et pertractare : nec tamen habet propter talem opinionem contrariam fallaciam directe disciplinae illi quam habet. Syllogismus enim secun-
dum actum manifestans conclusionem, est contraria fallacia disciplinae illi ause est secundum agere: quia syllogismus secundum quod syllogismus causa efficiens est scientiae quae secundum agere est in conclusione : unde ignorare secundum agere, contraria est fallacia scientiae secundum agere. Syllogismus autem secundum hoc quod est ex universali primo (in quo est tota vis consequentiae et inferentiae) est contraria fallacia sive deceptio scientiae in universali, et syllogismus in particulari accepta sub universali contraria est scientia ad fallaciam in particulari, et scientia syllogismi in conclusione contraria est fallaciae circa conclusionem quae est deceptio secundum scientiam in agere. Sic igitur patet qualiter non est inconveniens quod in ante habitis dictum est, in omnibus his quae secundum formam sunt contraria vel opposita, in quibus contraria sive opposita contingit circa idem opinari et ignorare.
Sciendum autem hic quod hoc peccatum (ut diximus) cadit circa syllogismum ex oppositis, non ex parte conclusionis, sed ex parte principiorum: quia syllogismus ex oppositis habet opposita principia : et istud peccatum est circa oppositionem principiorum : et haec opinari uno modo est conveniens , alio modo non, sicut dictum est in praehabitis. Hoc enim peccatum licet fallacia dicatur, tamen nec est fallacia in dictione, nec extra: quia dicitur fallacia ab eo quem fallit et decipit, non ex apparentia, et non ex existentia quae in re scibili sit vel dictione significante ipsam, sed ex fallacia ejus qui fallitur : eo quod accipit id quod accipi non debet, eo quod non videt id quod est videndum et accipiendum: et dicitur fallacia opinionis, non sensus, vel intellectus: quia circa ea complexa est circa quae non est sensus particularis. Et quamvis intellectus compositus sit circa complexa, tamen est verorum et certo- rum circa quae non est deceptio. Opinio autem est circa complexa tremens et nutans habitus, qui ex signis accipitur, sicut ex signis talium accipitur scientia : et ignorantia ex defectu talium signorum: et ideo dicitur ignorantia opinionis.
Scias etiam quod quando dictum est, quod si aliquis accipiat contraria secundum omnes quatuor (quae sunt ex diversa conjugatione) propositiones, quod contingit eum secundum idem scire et ignorare, non dicitur hoc, quod secundum eadem media idem sciat et ignoret, sed
accipitur scire pro opinari: et quod di- ctum est secundum idem, intelligitur secundum eadem accepta in scito et ignorato, hoc est, de eodem subjecto et eodem praedicato : non tamen sciet et ignorabit secundum idem medium.
Scias etiam quod inconveniens est secundum rem scire omnes quatuor propositiones quae sunt ex diversa conjugatione cum suis contrariis secundum esse: quia hoc non potest esse: quia sic esset secundum idem opinari et ignorare opposita circa idem : et ideo in bene disposita anima vel ratione hoc non continget, sed in anima ejus qui deceptus est ex aliquo quod omittit in consideratione proprietatum syllogismi, sicut qui non considerat universale in virtute universalis qua infert, et non considerat particulare in proprietate qua appropriat universale, et non considerat conclusionem in relatione qua sequitur ex principiis praemissis. Omnes autem quatuor propositiones tales oppositas contingit (sicut dictura est) opinari ab aliquo decepto sine conclusione : sed non contingit eas opinari sine inconveniente quod sequitur ex sua opinione : quia si aliquis opinatur praemissas, de necessitate aliquo modo opinatur conclusionem, quantum ad habitualem opinionem opinabilis, sed deest ei pertractatio actualis: et ideo potest habere opinionem secundum quod est opinantis et non opinabilis. Secundum praedicta autem jam clarum est quod contingit opinari omne b esse a, et tamen
dubitare omne c esse a ; quia licet c sit sub B, tamen scire b esse a, est scire in universali, et scire c esse a, est scire in particulari. Eadem ratione contingit scire omne b esse a, et nullum d esse a, sicut patet. Sed non contingit scire omne d esse a, et nullum d vel aliquod d non esse a, quia hoc esset scire et ignorare idem et secundum idem et eadem scientia.
Adhuc etiam sciendum quod majores propositiones diversorum mediorum, ut nullum D esse a, et omne b esse a, possunt opinari simul sine inconveniente, si nihil addatur eis de minori propositione, ex quo valeant pertractari et comparari ad invicem et ad conclusionem: sed si talium aliquid additur, non possunt simul opinari vel ignorari : et quando simul opinantur, habetur de eis plus ignorantia quam scientia vel opinio : quia simpliciter ignorantur, secundum quid autem opinantur : res autem denominatur ab eo quod simpliciter convenit ei, et non ab eo quod secundum quid.
Sciendum etiam quod contingit opinari duas propositiones secundum idem medium ut majorem et minorem, et sic scire in universali et in particulari : et tamen ignorare conclusionem. Et hujus causa est, quod sine pertractatione minoris propositiones opinantur : et non est plene perfectum scire in universali et particulari, nisi addatur pertractatio: quia particulare duobus modis scitur: uno modo ut in propria natura, et hoc modo non est pars syllogismi: alio modo accipitur ut actu stans sub universali et determinans ad conclusionem, et hoc modo non scitur sine pertractatione, et tunc facit perfectum scire in eo quod scitur in universali et particulari.
Si autem quaeritur utrum contingat propositiones quae sunt in eadem coniugatione simul opinari et ignorare, ut si quatuor sumantur termini a b c d, et sit D sub a, et c sub b, et d sub c, utrum scilicet contingat opinari omne b esse a, et omne c esse b, et tamen cum hoc, nullum
B esse a, et cum hoc nullum c esse a, et omne d esse c. Dicendum quod hoc non contingit sine inconveniente: quia ex his sic dispositis ex necessitate sequitur opinio oppositi, scilicet omne d esse a : haec enim sibi invicem sunt media: et si non contingit in modis non subalternis opinari et ignorare omnes quatuor propositiones, tunc multo minus hoc contingit in his quae subalternatim se habent ad invicem. Et hoc dictum est in his quae cum pertractatione actuali accipiuntur collata ad invicem. Si enim habitualiter tantum essent pertractabilia, contingeret opinari et ignorare simul, sicut dictum est in capitulo immediate praecedenti.
Sciendum etiam quod sciendo majorem secundum medium proprium in universali scitur minor, et in universali scitur conclusio. Si enim scitur omne b esse a, et scitur quod c est sub b medio, scitur quod c est b, et scitur quod c est a, et ideo secundum idem medium non potest sciri oppositum conclusionis : quia sic sequeretur, quod id quod scitur in agere et in particulari, ignoraretur in universali: et hoc esse non potest: quia cum triplex sit scire, in universali, et particulari, et in agere, scire in agere supponit ante se scire in particulari, et scire in particulari supponit ante se scire in universali: etideo non potest simul scire in agere et in particulari, et ignorare in universali: potest tamen non pertractare, sicut diximus ; et ideo sciens in universali, potest non scire in particulari: et sciens in particulari et universali, potest non scire secundum agere, quamvis non omnino ignoret.