72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
1. Abit virgo in montana
Concrepando mente sana,
Elisabeth exsultavit,
Quam tunc Maria salutavit
Visitando gravidam.
2. Illa illam amplexatur,
Miles hero famulatur,
Dum praesens sit convenire,
Se matres sanctas sic ambire,
Senem mulcet pavidam.
3. Chorus noster dicat Amen
Collaudando sacrum flamen,
Quod utramque visitavit,
Divino igne inflammavit
Mariam et cognatam.
4. Alleluia decantemus,
Florescentem collaudemus,
Quae protulit sanctum florem
Iustis ac sanctis in honorem,
Matrem atque filiam.