Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Non necessitati voluntatem ad fruendum fine apprehenso probat. Primo, quia habet oppositum modum modo operandi naturae. Secundo, quia libere vult ea quae sunt ad finem,et una ac eadem est potentia amborum
Ad oppositum : Necessitas naturalis non stat cum libertate, quod probo, quia natura et voluntas sunt principia activa habentia oppositum modum principiandi: ergo cum modo principiandi voluntatis non stat modus principiandi naturae; sed voluntas libere vult finem, ergo non potest necessitate naturali velle finem, nec per consequens aliquo modo necessario.
Assumptum, scilicet quod voluntas libere velit finem, probatur, quia eadem est potentia quae vult finem, et illud quod est ad finem ; ergo habet eumdem modum agendi, quia diversi modi operandi arguunt diversas potentias. Libere autem operatur circa ea quae sunt ad finem: ergo et circa finem.
Quod autem sit eadem potentia amborum, patet, quia alias nulla esset potentia entis ad finem volens illud propter finem. Oportet enim illam esse unam habentem actum circa utrumque extremum, quia actus utendi est per se unus ; ergo per se unius potentiae respicientis per se utrumque extremum, sicut Philosophus arguit de cognitione sensus communis, in se cundo de Anima.