QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Explicat primo triplicem veritatem in rebus, et aliam triplicem in ordine ad intellectum ponens horum sex conceptuum exactam differentiam, de quo videri potest 1. distinct. 3. quaestione 3. et 4. distinct. 49. quaest. 4. g Juxla hoc, num. 10. Secundo, verum in intellectu esse duplex, scilicet ut comparatur primae et secundae ejus operationi, id est, apprehensioni et compositioni, et quod falsitas non opponitur primae, sed ignorantia, bene tamen secundae, non contradicit sibi 2. dist. 6. quaest. 1. ad 3. cum negat apprehensioni veritatem et falsitatem, quia ibi loquitur de veritate complexa. Terlio, quomodo intellectus cognoscat, et quo actu, conformitatem sui actus cum objecto. Quarto, quid sit falsitas materialiter et formaliter. De his multa dixi in supplemento de Anima, disp ut. 3. sect. 7. 8. 9.
Dicendum est ad quaestionem aliter, et primo distinguendum est de vero ; est enim veritas in rebus, et veritas in intellectu. In rebus dupliciter, in genere, videlicet per comparationem ad producentem, et per comparationem ad cognoscentem sive intelligentem. Primo modo dicitur veritas absolute conformitas producti ad producens, aut determinate conformitas talis secundum adaequationem, aut determinate conformitas secundum imitationem. Et licet primus istorum trium modorum videatur esse communis secundo et tertio, tamen si nomen veri imponatur ad significandum quodcumque trium praedictorum, secundum propriam rationem, erit aequivocum. Secun-F dus modus invenitur in Filio Dei, qui veritas est, quia est se undum Augustinum summa similitudo principii, haec enim est conformitas cum adaequatione. Tertius modus invenitur in creatura, quae imitatur exemplar, cui aliquo modo assimilatur, defective tamen, alias non diceretur imitari. Secundo modo, scilicet per comparationem ad intellectum dicitur res vera tripliciter. Primo, quia sui manifestativa, quantum est de se cuicumque intellectui potenti manifestationem cognoscere. Secun do, quia assimilativa intellectus assimilabilis, qui non est nisi intellectus creatus. Tertio, quia facta manifestatione vel assimilatione, res in intellectu est, sicut cognitum in cognoscente.
Pro istis sex conceptibus exprimendis potest accipi aequivoce veritas in re. Patet enim quod tres primi distinguuntur a tribus aliis, quia habitudo ad producentem et ad intelligentem alia et alia est, licet idem sit intelligens et producens. Nam si per impossibile Deus esset productivus similis, et aequalis, et simili imitanti, et non esset intelligens, esset primus modus tripartitus sine secundo, et e converso, si esset alius Deus intelligens creaturas, non producens. Distinctio etiam primorum trium inter se patet, aliorum trium ostenditur differentia, quia si nullus esset intellectus, adhuc quaelibet res secundum gradum suae entitatis, esset nata se manifestare: et haec notitia est, qua res dicitur nota naturae, non quia natura cognoscat illam, sed quia propter manifestationem majorem vel minorem nata esset, quantum est de se, perfectius vel minus perfecte, cognosci. Esse autem assimilativum dicit rationem activi respectu assimilabilis, et sequitur naturaliter esse manifestativum, vel disparatum est non habens ordinem ad ipsum, sed semper assimilativun, et assimilatio respectu intellectus passivi praecedit hoc quod est esse in intellectu, quia illud esse est posterius natura ipso actu intelligendi, nam non est nisi relatio rationis fundata in objecto intellecto ad actum.
Si tamen hoc verum videtur esse, quare quaerunt homines ita esse in memoria hominum, vel esse famosi, vel habere filios post mortem, vel statuas erigere, vel opera facere, ut post mortem maneat relatio rationis fundata in objecto intellecto ad actum ?
Relatio autem est posterior absoluto, ad quod est ex 5. assimilatio autem formaliter est ipse actus intellectus, aut prior ipso. Comparando secundum et tertium ad intellectum non assimilabilem, non habent ordinem essentialem, sed accidentalem, respectu scilicet alicujus intellectus tantum. Sequitur videre de vero in intellectu. Verum autem in intellectu duplex est secundum ejus duplicem operationem, secundum quarum utramque natum est conformari objecto, ut mensuratum mensurae secundum Aristotelem in 5. cap. de Ad aliquid, text. com. 20. et 10. cap. 2. text. c. 3. 1. 3. t. c. 26. Est autem inter istas veritates differentia una, quod primae falsitas non opponistur, sed ignorantia tantum: et sic intelligitur illud de Anima, quod intellectus circa quod quid est semper est verus, sicut sensus circa proprium sensibile, et hoc est intelligendum praecise circa conceptum simpliciter simplicem ; nam intellectus simplex circa conceptum non simpliciter simplicem, licet non possit esse formaliter falsus, potest tamen esse virtualiter falsus, apprehendendo aliquid sub determinatione sibi non conveniente ; et hoc modo dicitur in cap. de Falso, text. comment. 34. quod est aliqua ratio in se falsa, non solum de aliquo falsa, et tamen ratio illa in se falsa, simplici apprehensione intelligibilis est, sed illa non includit vel exprimit aliquod quid, nisi forte quid nominis. Eodem modo potest exponi ultimum capitulum noni, text. com. 21. et 22. ubi videtur Aristoteles distinguere de intelligentia simplicium, inquantum est circa quid simplicium, et circa quid compositorum, quod circa quid compositorum cadit deceptio per accidens, quia scilicet eorum quid natum est facere conceptum, non simpliciter simplicem, in quod potest cadere falsitas virtualiter, non sic in quid simplicium ; si enim intelligeret per accidens, scilicet in attribuendo alteri illud quid, non esset differentia, quia ita in quid simplicium, potest intellectus simplex esse falsus per accidens.
Secundae autem veritati opponitur ignorantia privative, et falsitas contrarie, quando scilicet uniuntur quae in re non sunt unita. Secunda differentia est in modo essendi veritatis, in hac operatione et illa, licet enim sit in utraque operatione veritas propria formaliter, non tamen objective, sed tantum in secunda. Nam neutra veritas est in intellectu objective, nisi reflectente se super actum suum, comparando illud ad objectum, quae reflexio, scilicet in cognoscendo quod actus talis est similis vel dissimilis, non est sine compositione et divisione ; patet autem distinctio istorum modorum essendi veritatis in intellectu, scilicet formaliter et objective, quantum ad primam operationem.
Quoad secundam declaratur, quia intellectus multas propositiones format et apprehendit actu secundo, quae tamen sunt ibi neutrae ex 1. Topic. licet igitur in illo sit formaliter veritas vel falsitas, aut quia est conformitas rei extra, aut non, tamen non est ibi objective, quia non apprehenditur ista conformitas. Contra illud, videtur quod principia statim cum apprehenduntur, cognoscuntur esse vera. Respondeo propter evidentem habitudinem terminorum, intellectus componens statim percipit actum componendi esse conformem entitati compositorum. Posset ergo dici, quod ibi est alius actus et reflexus, sed imperceptus, quia simul tempore;in aliis, ut in conclusionibus differunt tempore. Contra, quo modo actus primus circa principia erit reflexus? Respondeo, non primus qui est compositio, sed secundus qui est assensus, et circa judicabilia posset dici judicare.
Contra hoc quod superius dictum est, quod veritas complexi cognoscitur per hoc, quod intellectus apprehendit conformitatem actus componendi, entitati extremorum istius complexi, arguitur: quoniam quando comparo actum compositionis A rei B, hoc facio actu compositionis C, quomodo sciam istam secundam compositionem, C esse veram ? Si per aliam compositionem, erit processus in infinitum, antequam cognoscatur veritas compositionis A, et ita nunquam cognoscetur. Si per se ipsam cognoscetur, pari ratione standum est in prima compositione, quod veritas ejus non cogno scatur per alium actum conferentem ejus conformitatem entitati compositorum. Si autem non scio C esse veram, ergo nec A sciam esse veram per illam, quia ab ista dependet. Item, si debeo cognoscere A esse veram per collationem ad rem, oporLetigitur rem cognoscere: quo ergo actu? si eodem, qui est A, idem cognosco per C si alio, ut ipso D, ergo duo actus simul de eadem re. Similiter, si ille actus D sit simplex, non est principium judicandi de A; si complexus, sequitur processus in infinitum, ut prius. Sequitur etiam aliud, quod A non cognoscitur esse vera nisi per unum discursum a complexo in complexum, et ita primum principium non est notum sine discursu.
Item, secundum viam istam, videtur dicendum, quod conceptus hominis sit ita verus, sicut conceptus hujus, homo currit, est verus: nam utrobique est conformitas ad rem conceptam, et potest utrobique conformitas cognosci per reflexionem.
Respondeo, quod superius inchoando, falsum dicit carentiam) talitatis, quale apparet, ita quod principale in significato ejus, non est non apparere quale est, quia tunc si quid esset, et sine omni apparentia, esse falsum: nec apparere quale non est, quia tunc esset falsitas formaliter positio, non privatio, sed falsum materialiter dicit apparere, et formaliter carere talitatc quale videtur, et hoc non intelligendo per talitatem,similitudinem nam nihil est simile sibi, et ita nihil essetverum , similiter si Socrates appareret Plato, Socrates esset verus Plato, quia tunc appareret talis qualis est, hic est similis, quia Socrates est similis Platoni, sed per tale quale intelligitur identitas, verum est enim quod Socrates est talis qualis est, licet et simile dicatur tale quale est: igitur falsum quod caret identitate, ad id quod apparet esse, et falsitas est non identitas entis, ut manifestati ad eus, ut declarans sive apparens, et hoc de falso in re.