REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Vera sententia, potentias non distingui realiter ab essentiae animae, probatur 5. rationibus claris et etficacibus, et explicatur.
Dico igitur ad quaestionem, quod paucitas est ponenda, ubi pluralitas non est necessaria ; et possibilitas, ubi non potest probari impossibilitas ; et nobilitas in natura, ubi non potest probari ignobilitas. Sed immediatio actus primi ad actum secundum nobilitas est, ut patet in Deo, et non potest probari quod impossibile est actum secundum esse immediate ab actu primo in creaturis, ut patet, cum rationes sint sophisticae hoc probantes ; igitur magis est ponenda paucitas nobilitans naturam, quam pluralitas non necessaria, et non nobilitans eam.
Item, immediatius attingit agens finem, vel operans, si operatio sit per media, quanto pauciora sint media, quam si per plura ; igitur cum illo modo mediatius possit creatura rationalis attingere finem suum, quam si ponatur potentiam mediare inter essentiam et operationem, igitur illud est melius.
Item, illa non est operatio propria alicujus, quae non recipitur immediate in ipso ; sed si intellectus et voluntas sint aliud ab essentia, videre Deum et diligere, non immediate recipiuntur in essentia animae, imo nec per se, quia si illae potentiae essent separatae ab essentia animae, sicut quantitas a subjecto, posset intellectus adhuc perfici visione beata, et sic accidens esset formaliter beatum, et non solum creatura rationalis ; igitur esto quod esentia animae, et illae potentiae conjungantur, tantum erit anima beata per accidens, sicut paries albus per superficiem. Ista itaque mediatio multum ignobilitaret naturam ; non autem est simile de operatione, quia contradictio est animam esse beatam, et non operatione.
Item, actus inferior anima rationali potest esse immediatum principium operandi, aliter esset processus in infinitum ; igitur illud non repugnat animae, quia non ratione perfectionis suae, cum conveniat imperfectiori ; patet de calore et qualitatibus activis ; nec propter hoc, quod esset imperfectionis in anima, quia convenit perfectiori, ut Deo.
Item, aliqua substantia generatur univoce, vel saltem a substantia ; igitur forma substantialis erit immediatum principium operandi, quia terminus formaliter productus non potest esse nobilior ipso activo.
Dices, verum est, activum est substantia, sed agit mediante accidente.
Contra, in instanti generationis inducitur forma substantialis immediate in materiam ; sed nullum accidens attingit tale passivum ; igitur per nullum accidens medians agit in instanti inductionis, sed immediate per formam substantialem inducitur talis forma, et non est ibi gradus ; igitur, etc.
Dico igitur quod intellectus et voluntas non sunt res realiter distinctae, sed potest sustineri, quod sunt omnino idem re et ratione ; vel quod essentia animae omnino indistincta re et ratione, est principium plurium operationum, sine diversitate reali potentiarum, quae sint vel partes animae, vel accidentia, vel respectus ejus. Unde plura in effectu bene possunt esse ab uno in re, quod est omnino idem illimitatum, et tamen principium per se, et causa: plurium, non ut ista includunt respectum, et tunc potentiae secundum se nullam omnino habent distinctionem, sed inquantum includunt respectus, distinguuntur ratione ; sed ille respectus non est de ratione principii operationis per se. Nec propter hoc sequitur quod intellectus sit voluntas, quia illa non imponuntur principio absolute, sed ut tali sub respectu.
Ista via per rationem improbari non potest, quia sicut prima causa, quae est semper illimitata, est omnino eadem, et est principium diversorum immediate, ita quod est illimitatum suo modo, licet non simpliciter respectu istorum, omnino idem re et ratione potest esse, quamquam producta sint diversa.