MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit castitatem ?
Sequitur de speciebus temperaniiae, quae sunt caslilas, modestia, et sobrietas.
Et primo de castitale. Quod autem
beatissima Virgo omnem creaturam excellebat in castitate, sic probatur :
1, In omnibus viatoribus puris hominibus castitas est cum pugna contra fornitem, et cum casu ad minus in primum motum venialem, et cum possibilitate cadendi etiam in mortalem, exceptis in utero sanctificatis et Apostolis Spiritu sancto repletis : in beatissima autem Virgine fuit castitas sine pugna fomitis, sine casu mortali, sine possibilitate cadendi etiam casu veniali : ergo castitas ejus omni homini fuit improportionabilis.
2. Item, Castitas beatissimae Mariae Virginis castitatem Angelorum quinque gradibus excellit. Est enim multiplicior, nobilior, utilior, gloriosior, laudabilior. Multiplicior : Angeli enim habent tantum castitatem in spiritu, haec autem in carne et spiritu. Item est nobilior : quia illa naturalis, ista gratuita. Item, utilior : illa enim est naturalis ei non meritoria, ista meritoria. Item, gloriosior : haec enim sine victoria, illa autem cum victoria. Item, laudabilior : haec enim est necessaria, illa vero voluntaria.
Patet igitur, quod beatissima Virgo omnem creaturam excellit in castitate .