CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De opinione et ignorantia eorum quae sunt secundum materiam opposita per accidens.
In oppositis quae sunt contraria per accidens in propositionibus (et non sunt affirmationes et negationes contrariae, sed gratia terminorum, et sic per accidens et non secundum formam sunt propositiones contrariae) contingit etiam opinari idem secundum idem, et ignorare secundum diversos sciendi modos qui ante determinati sunt. Qui enim opinabitur id quod bonum est malum esse, idem subjectum opinabitur in oppositis esse passionibus praedicatorum : quia idem opinabitur bonum esse et malum : et hoc reducatur adpropositiones. Sit enim bonum quidemin quo a,quod estrnajorextremitas. Malum autem sit in quo B, quod est medium. Rursum autem bonum hoc sit in quo c, minor extremitas. Sic enim habentur termini syllogismi. Quoniam ergo talis qui opinatur bonum esse malum, opinatur a b esse B etc,hocest, medium etminoremextremitatem secundum scire in particulari: et opinatur omne c esse b, et rursum opinabitur B esse a in majori secundum scire in universali: sequitur necessario, quod opinabitur c esse a in conclusione secundum scire in agere : et sic opinabitur bonum esse bonum, quod est oppositum majoris quae dicit bonum esse malum. Cujus causa est: quia quemadmodum si verum fuerit dicero quod de quo c praedicatur, quod de illo praedicatur B,et quemadmodum fuit verum quod de quo dicitur B, de illo dicitur a secundum ordinaui primae figurae, similiter verum erit dicere,de quo dicitur cde illo praedicatur a, sicut major de minori extremitate concluditur in conclusione, et sicut est dicere, est ita opinari, et similiter in essentia rei: quia in eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est, et similiter opinio. Unde si ponatur idem esse c et b in minori, et rursum idem dicatur esse b et a in majori, sequitur quod idem erit c et a in conclusione : propter quod in opinione erit similiter, et sic opinabitur bonum esse bonum, et bonum esse malum, quod est inconveniens : tamen hoc est necessarium, si quis det primum in majori et in minori propositione.
Sed fortasse falsum est aliquem opinari quod bonum est per se,et non secundum accidens malum esse, ut felicitatem esse malum, vel virtutem. Sed quod per accidens est bonum, ut incisio, vel ustio, vel acceptio pharmaciae, potest alicui malum videri. Multipliciter enim dicitur bonum, et multipliciter malum, et in aliquo illius multiplicitatis potest alicui aliquod bonum per accidens, malum videri : et sic
contingit illum opinari quod sic bonum est malum esse: et quia sic multipliciter dicitur bonum et malum, perspiciendum est hoc melius sive subtilius, et distinguendum in quo sensu bonum quis malum esse opinetur.