In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Quid faciendum de parvulo exposito ?
D. Thom. q. 66. a. 9. Richard. hic art. ult. q. 1. Sotus d. 3. a. 9. Suar. tom. 3. 3. p. d. 22. s. 2. et d. 31. s. 6. cap. cum itaque. c. similia. et c. parvulos, de consec. d. 4. sunt Leon. et Greg.
Juxta ista patent quaedam quaestiones sine argumentis. Primo, quid faciendum est de parvulo exposito ? Respondeo, aut inveniuntur in eo certa signa, quod non est baptizatus, sicut mulierculae consueverunt cum eo apponere sal, sicut cum deportandis ad Baptismum fit, et tunc absque aliqua haesitatione baptizandus est absolute. Aut non inveniuntur cum eo talia signa, et adhuc, quod non potest de eo haberi tale signum per viciniam, nec per testimonium fide digni, quod sit baptizatus, baptizandus est ; tamen tutius est uti illa illius capituli Extrav. de Baptismo, et ejus effectu, de quibus dubium. Et de isto casu loquitur Leo de consec. dist. 4. De quibus (inquit Leo ) mdla extant indicia inter propinquos et vicinos, quibus baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur, ne pereant; in quibus, quod non ostenditur gestum, ratio non sinit, ut videatur iteratum.