IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia D. Thom. Henric. D. Bonav. et aliorum, Christum non referri ad B. Virginem relatione reali, saltem temporali (quod addo propter Henr. qui videtur dicere Christum referri ad matrem relatione increata.) Ratio D. Bonav. est, quia filiatio est lanium suppositi : ergo in uno Christi supposito tantum est una filiatio. Impugnatur primo, quia filiationi qua relatio, non repugnat multiplicari in eodem supposito. Secundo, pater aeternus habet plures relationes originis. Ratio I). Thom. duas dispositiones ejusdem speciei non posse esse in eodem ; ergo nec duae filiationes in eodem esse possunt. dejicitur, quia cum unitate prioris stat plurificari posterius ; ergo in uno subjecto quod est prius, possunt esse plures formae quae sunt posterius, maxime si sunt relativae. Probat aliis quinque rationibus claris plures relationes ejusdem speciei subjectibiles esse in eodem.
Hic dicitur (a) quod non sunt in Christo duae filiationes reales, et hoc propter duas rationes. Una est, quia filiatio est per se suppositi, non naturae ; hic autem non est nisi unum suppositum ; ergo nec nisi una filiatio.
Contra istam positionem (b) et ejus rationem arguo, quia si filiatio tantum est personae, sic quod non possit plurificari, licet fundamentum plurificetur, aut ergo hoc convenit sibi, unde relatio absolute, aut unde relatio talis originis non primo modo, quia tunc si Christus fuisset albus, non fuisset realiter similis alii albo, nec fuisset realiter aequalis alii habenti tantam quantitatem, quantam ipse habuit ; tunc etiam in suppositis creatis relationes non possent plurificari plurificatis fundamentis. Si secundo modo, hoc falsum est, quia non magis repugnat relationem originis plurificari in supposito, quam ipsam originationem quae praecedit istam relationem originis ut proxima ratio fundandi eam ; sed origines plurificantur in eodem supposito secundum Damascenum lib. 3. cap. 7. Duas generationes Christi veneramur.
Praeterea, Pater aeternus (c) etsi sit unum suppositum, tamen habet duas relationes originis ad Filium et Spiritum sanctum, et ita super idem suppositum et idem fundamentum, fundantur duae relationes originis activae ; ergo multo magis super duo fundamenta diversa possunt fundari duae relationes originis passivae.
Item, secundum Damascenum lib. 3. cap. 15 . Christus habet duas operationes ; relatio autem non magis respicit suppositum quam operatio, quia suppositi est operari, I. Metaph. igitur, etc. Ex hoc etiam de operatione potest argui ad propositum, quia sicut Christus operabatur naturaliter, quibusdam operationibus naturae humanae, quia comedit et bibit, ita si genuisset duos filios, realiter habuisset duas paternitates ad illos propter duas generationes activas ; ergo modo propter duas generationes passivas, habet duas filiationes.
Item (d), quod competit Christo praecise secundum rationem personalitatis aeternae, non dicitur de eo inquantum homo, unde haec est falsa: Christus, inquantum homo, est persona ; igitur, et haec : Christus, inquantum homo, est Filius, si filiatio tantummodo diceretur de eo secundum rationem personalitatis aeternae.
Alia ratio (e), quae ponitur pro prima opinione, est, quia duae dispositiones ejusdem speciei non possunt poni in eodem ; ergo nec duae filiationes. Antecedens declaratur ab aliis sic ; tum quia potentia est per se ad formam, non autem per se ad hanc formam, quia est haec per hoc quod recipitur in isto ; ergo si posset esse in actu secundum unam formam, et in potentia secundum aliam, idem secundum idem, puta secundum formam, cui ut sic, accidit esse hanc vel illam, esset primo in potentia et in actu ; tum quia omnis distinctio, aut est per naturam divisionis, aut per naturam oppositionis ; per naturam oppositionis non potest esse distinctio in eadem specie, nec per naturam divisionis, ubi est idem subjectum, quia accidentia non habent distinctionem numeralem, nisi a subjectis, sicut nec entitatem.
Et confirmatur, quia non possunt esse plures proprietates absolutae ejusdem rationis in Divinis, quia illae non distinguerentur, hec per oppositionem neque per divisionem, nisi essentia divina in qua sunt, divideretur, quod est inconveniens ; ergo, etc. Consequentia declaratur, quia omnis generans primo actu generandi acquirit paternitatem ad primum filium, secundo actu generandi nullam paternitatem novam acquirit, sed per eamdem paternitatem se habet ad filium secundum ; sicut igitur ibi non possunt esse plures paternitates, quia sunt formae ejusdem speciei, ita nec hic plures filiationes, propter eamdem rationem.
Contra istam rationem (f) secundam, major videtur falsa, et minor similiter. Quod major, probatur, quia in omni ordine essentiali cum unitate prioris essentialiter potest stare pluralitas posterioris naturaliter non per se, nec adaequate inhaerentis priori ; subjectum est prius essentialiter illa dispositione, quae ponitur sibi inhaerens, quae nec per se ei inhaeret, nec adaequate ; ergo, etc. Major probatur per simile in causa et effectu, quia una causa potest esse respectu plurium effectuum ; et licet ibi effectus non insint causae, non tamen est major repugnantia in illis posterioribus, quae inhaerent (si tamen non per se inhaereant) quam in aliis, quae per se existunt, quia tunc unum non est causa intrinseca alterius, ita quod ad unitatem ejus sequatur unitas alterius, et maxime si non sunt adaequata, ita quod unum illorum in actualitate completa determinet potentialitatem receptivi ; non est ergo contradictio, plura absoluta ejusdem rationis per accidens inesse eidem, cui nullum eorum adaequatur.
Illud etiam (g) probatur de facto, quia plures species phantasticae sunt in eodem organo phantasiae, alioquin deleta specie unius imaginabilis, non posset aliquis perfecte imaginari aliquod imaginabile. Et patet quod istae species sunt ejusdem speciei, sicut et objecta a quibus generantur, et sunt in eadem parte organi, quia organum non posset in tot partes minimas dividi, quae possent per se informari tot speciebus imaginabilibus separatim existentibus, quot possunt simul esse in toto organo ; ergo oportet quod eis non correspondeant distinctae partes organi.
Et si objiciatur (h), quare ergo non potest per operationem naturae eadem quantitas alterari ad plures qualitates simul habendas, quae sunt ejusdem rationis?
Respondeo, quod cum in subjecto sint plures potentiae ad plures formas ejusdem speciei, si non inducatur aliquis actus continens omnes actus, qui possunt illi perfectibili inesse, non terminatur tota potentia ipsius susceptivi, et ideo non est contradictio, quod aliqua alia forma similis insit ; tamen de facto non inducitur alia per agens naturale, quia ipsum intendit formam praeexistentem imperfectam perficere ; inducit enim aliquam reali talem, quae nata est esse pars cum realitate praeexistente, et unit eam realitati praeexistenti, ut partem parti, et ita non inducit formam omnino aliam ; non esset tamen repugnantia quod ipsa esset alia, subjecto non propter hoc diversificato, quia subjectum habens potentialitatem ad plures formas ejusdem speciei, est illimitatum ad illas, et illimitatum ad aliqua, non oportet commultiplicari illis.
Haec ratio (i) dicta procedit de pluribus absolutis in eodem perfectibili, et licet ipsa non concluderet propositum de relationibus ejusdem speciei, tamen illud idem facilius probatur. Primo, quia sicut paternitas fundatur super genuisse, ita haec paternitas super hoc genuisse, et haec filiatio super hoc genitum esse : pater ergo hac paternitate primo respicit hunc filium hac filiatione.
Praeterea, correlativa sunt simul natura, ita quod destructo uno, destruitur et reliquum ; ergo destructa hac filiatione in hoc filio, destruitur haec paternitas in hoc patre. Cum ergo maneat pater respectu secundi filii mortuo primo, sequitur quod alia paternitas fuit ad secundum filium, ab illa quae fuit ad primum ; nam nulla nova relatio advenit per hoc, quod primus filius corrumpitur, sicut nec nova generatio advenit, ponendo quod secundus filius fuisset genitus vivente primo filio.
Praeterea, quando aliquid (k) est in aliquo ultimate tale, non potest illud manere in ipso, nisi ipsum habens illud sit ipso tale, sicut non potest albedo manere in superficie, nisi ipsa superficies sit alba, et maxime si superficies sit ultimate alba albedine ; sed relatio est qua habens est ultimate ad aliud ; igitur non potest manere eadem in eo, nisi illud in quo manet, sit per illam ad aliud ; igitur non manet eadem paternitas destructo illo termino, ad quem habens dicitur formaliter tale relatione illa.
Praeterea (1), pater aliquo modo aliter respicit hunc filium et illum ; si alia relatione, habetur propositum ; si non alia relatione, sed alio respectu ejusdem relationis, iterum habetur propositum, quia illi respectus erunt ejusdem rationis, quia fundamenta ejusdem rationis sunt similiter ; hoc est falsum, quia respectus non semper fundatur in relatione, ut aliud ab ea, quia ponere talia duo est superfluum: quod si respectus sit idem relationi in qua fundatur, ergo idem est dicere respectum plurificari, et relationem plurificari ; ergo habetur propositum.
Praeterea, (m) distinctio prioris naturaliter concludit distinctionem posterioris, sed non tantum suppositum relatum praecedit relationem, sed etiam fundamentum ; ergo multiplicato fundamento, multiplicatur relatio ; et ita in proposito, cum sint duo fundamenta, duae erunt relationes.
Praeterea (n), minor illius rationis est falsa, quia filiatio aeterna et filiatio temporalis non sunt ejusdem rationis, quod maxime verum est secundum eos, quia ipsi negant aliquid ejusdem rationis posse dici de aeterno et temporali.