QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Explicat primo quid sit verum in re, et quid in signo. Secundo, quomodo differt objectum veri incomplexi ab objecto veri complexi, quod hoc prius natura habet esse quam in intellectu illud non. Tertio explicat, quomodo reflectendo cognoscit intellectus veritatem sui actus, scilicet advertendo complexionem propositionis esse conformem virtuali habitudini inclusae in terminis. Quarto, quomodo ista habitudo aliter est in terminis principii conclusionis et propositionis contingentis, et quare statim intellectus habet notitiam veritatis principii, et a quo illa causetur. Quinto, solvit argumenta posita num. 7. contra modum cognoscendi per actum reflexum, mirabiles circa haec speculationes facit.
Item verum in re est illud quod apparet, et veritas non est conformitas, sive similitudo, quae est inter diversa, sed identitas ut manifestati ad se, ut declarans sive manifestans, sive apparens; non ergo est veritas ratio declarantis sive manifestantis, sed illa est ad alterum extremum, ad quod significat non conformitatem, sive similitudinem, sed identitatem, accipiendo eam in communi ; sed verum in signo dicit significatum esse id, quod manifestatur per signum, et in hoc signum manifestare illud, quod est, et ita conformitatem signi ad signatum. Si itaque omnis conceptus est signum rei, et conceptus simplex ita est conformis rei, sicut complexus rei, quia est ita definitivus, quare non ita dicitur verus? imo complexus non videtur conformis rei, quantum ad complexionem, sed tantum sibi, quia complexio non est in re. Ad hoc imo responsum est prius, signum aequivocum est conforme, non tale in natura, ut circulus est signum vini? Sed ad primum non valet, quod praedictum est, secundum quod uerum est in complexo, ut in objecto, in simplici non, quia potest intellectus convertendo se cognoscere conformitatem intellectus simplicis ad rem, sicut et complexi: igitur et cognoscere veritatem utriusque: ergo et ante reflexionem aeque fuit in utroque, et per reflexionem cognoscitur esse in utroque: igitur in conceptu hominis est veritas, sicut in ista, homo est animal, et reflectendo ita sciam conceptum hominis esse verum, sicut sciam conceptum istum : homo est animal, esse verum, quod est contra Aristotelem 1. Perihermenias, cap. 1.
Propter illud, notandum est quod objectum simplex, quod est signatum conceptus simplicis, nullum esse habet aliud, quam in conceptu, secundum quod esse debet mensurare illum conceptum, objecta conceptus complexi, quae sunt extrema aliud esse habent quam ut sunt in conceptu complexo, et prius naturaliter in se, ut simplicia sunt, secundum quod esse, prius mensurant illum conceptum complexum, cui esse priori, conceptum complexum conformari est verum esse, difformari est falsum esse ; hoc esse est habitudo virtualiter inclusa in extremis ante naturaliter quam extrema comparentur a ratione, sed in simplici nihil est prius naturaliter in extremo, cui conceptus potest conformari et difformari.
Contra, probat quod non potest esse falsus, sed verus. Respondeo, non est verus, ut complexus est verus, quia non necessario habet signatum secundum esse prius naturaliter, cui conceptus potest conformari quam in ipso, quia si est in re, hoc accidit: complexum necessario habet signatum secundum esse, prius quam in ipso, ideo necessario habet cui conformatur vel difformatur, secundum quod dicitur verum vel falsum: incomplexum non necessario habet conformitatem, sed si conformatur rei extra, accidit, sicut non est mensura ejus.
Ad alia argumenta, quomodo reflectendo cognoscitur veritas nota, videtur difficultas, si in compositione cognosco rem non absolute tantum sed collative et reflectendo, conferendo actum ad rem, hoc est ad rem cognitam collative, sicut dicit tertium argumentum ; sed si converto ad rem nude conferendo, per hoc non potero judicare de veritate compositionis, quae est actus collativus: ergo videtur, quod ad judicandum.de aliquo,
converto ad illum. et eodem modo, quo et in prima compositione, et in illo ad quod converto, habeo rem cognitam actu collative Nota, sicut dictum est, quare complexum est verum, quia complexionem, quae est a ratione, praecedit naturaliter identitas extremorum; et alia habitudo virtualiter inclusa in ipsis, cui actu rationis conformari, ut mensurae, est ipsum verum esse.
Ita dico, quod illam complexionem cognosco esse veram, cognoscendo conformitatem ejus ad illam habitudinem virtualiter inclusam in extremis. quae quandoque includitur in extremis ex natura extremorum, non per aliud prius; quandoque per aliud prius includens; quandoque nullo modo ex natura terminorum vel includentium ipsos, sed a causa extrinseca conjungente ipsa vel disjungente. Primo modo est in principio demonstrationis. Secundo modo in conclusione, cujuscumque terminorum habitudinem realem, praecedentem actum intellectus, includit virtualiter ipsa habitudo intrinseca in terminis principiorum, et ex sui ipsorum natura. Tertio modo est in propositione contingente. Itaque in primo modo extrema absolute intellecta, statim nata sunt facere ex se in intellectu illius notitiam habitudinis ipsorum, sicut et alia absoluta relationis necessario consequentis; quando ergo intellectus conjungit terminos illos componendo, statim videt conformitatem actus sui ad illam habitudinem, quam prius natura habuit notam ex terminis. Quando autem componit terminos conclusionis, non videt illum actum esse conformem habitudini reali terminorum, donec videat illam habitudinem terminorum, cujus notitia non fuit impressa sibi ex terminis conclusionis, nec imprimitur, nisi ex notitia habitudinis terminorum principii, quae includit illam. Quando autem componit terminos propositionis contingentis, non videt actum esse conformem, nisi videndo habitudinem terminorum in re, quia causa extrinseca si facit eam, facit circa terminos ut in re, non ut in conceptu, et tunc oportet videre intellectualiter terminos in re conjungi vel dividi.
In primis ergo duobus, non cognoscitur compositio esse vera, comparando ipsam ad rem ut extra, sed ad rem quae est extremum, ut ipsum in intellectu prius naturaliter facit notitiam habitudinis suae ex se, vel ex virtute alterius, quam intellectus sic componat.
Contra, ergo quare non statim apprehensis terminis principii, intelligitur principium, si termini ex se necessario faciunt notitiam illius habitudinis? Patet autem quod non statim, quia per quantumcumque tempus potest aliquis nosse totum, et nosse partem, antequam sciat hoc esse verum, omne totum, etc. quia antequam componat illud. Item, notitia habitudinis terminorum conclusionis, aut fit ab ipsa habitudine, aut terminis illis, aut ab habitudine terminorum principii, aut ab illis terminis. aut a notitia habitudinis illorum terminorum, quodlibet improbetur.
Ad primum, quod licet ex terminis vel ex altero terminorum virtualiter includente respectum, fiat notitia habitualis habitudinis, tamennon oportet esse actualem perceptam statim; sed quando intellectus comparat extremum extremo, statim potest videre et illam habitudinem, et habitudinem actus sui ad illam. Ad secundum, notitia amborum principiorum simul facit notitiam conclusionis, et hoc sic, quod notitia habitudinum terminorum in principiis causat notitiam habitudinis terminorum in conclusione, et notitia veritatis principiorum notitiam veritatis conclusionis: prius tamen naturaliter faciunt notitiae habitudinis simul junctae, ut una causa integra notitiam habitudinis, quam notitia veritatis notitiam veritatis ; ita quod notitia habitudinis terminorum majoris est causa notitiae veritatis ejus, et sic de minore, et sic illae notitiae sunt causa notitiae habitudinis terminorum conclusionis ; non ergo habitudo est causa habitudinis, nec veritas veritatis, sunt enim respectus haec et illa, sed notitia notitiae non actualis, quia non gignitur nisi ex memoria, sed habitualis est causa actualis duplicis ordinatae secundum rationem effectuum.
Contra, ergo habitudo terminorum conclusionis est ita non causata, et veritas ejus, sicut in principio. Respondeo. absoluta in principio causant notitiam habitudinis, non habitudinem proprie, quia illa fundant ut necessario consequentem naturam subjecti. Habitudo terminorum conclusionis fundatur in ipsis et terminatur, quia absoluta causantur, vel alterum ipsorum, ut passio.
Ad primum argumentum, contra positionem de notitia actus, quo comparo, dico quod ille est verus, sed non oportet cognoscere illum esseverum; est enim actus unus cognoscibilis naturaliter rectus, sicut dicitur de syllogismo alibi, quod non est notus ut objectum, sed ut actus cognoscendi rectus naturaliter, ita hic. Ad secundum, cognosco rem et habitudinem prius naturaliter quam actum compositionis, quo comparo rem rei. Ad tertium, ille est actus objecti, ad quem conferendo, judico. Similiter potest dici, quod judicium de veritate complexi non est nisi collatio notitiae conferentis ad notitiam incomplexam extremi, si sibi estconformis, et haec conformitas statim quandoque patet, quando notitia simplex naturali necessitate statim includit notitiam collativam, sicut in primis principiis, quandoquenon statim, ut in conclusionibus, et tunc oportet videre illam esse conformem suae simplici, cui quia est conformis, vel consequens ad aliam,quae est conformis statim simplici.
Haec via ponit veritatem complexi cogniti, non per collationem complexionis ad rem extra, nec ad habitudinem realem extremorum priorem naturaliter comparatione, quae enim habitudo esset illa, nisi identitas pro affirmativa, quae est relatio rationis, vel diversitas pro negativa, quae forte non est relatio rationis, sed tantum ponit collationem complexionis ad notitiam extremorum simplicem, vel ad extrema, ut in notitia simplici statim ex notitia tali? Patet si complexio sibi conformetur in primis principiis, quia ratio termini ostendit praedicatum convenire subjecto, et sic non est discursus in cognosceni do primum principium, quia illa notitia simplex includitur in collativa (non enim componuntur, nisi quae in se cognoscuntur) et ita in ipsa complexione tali includitur, ut prius naturaliter ipsa, unde ipsa complexio sive compositio, necessario videatur conformis, quia tunc visa sunt ambo extrema conformitatis, cum tunc intelligantur simplicia, et tunc fiat compositio. Nec requiritur hic collatio compositionis ad simplicia quasi alicujus actus, sed intellectus componens terminos illos, et notitia habitualis terminorum, sunt causa necessaria et immediata et integra ad causandum notitiam conformitatis complexionis ad terminos, non quidem circa principia ; et ideo componens simul necessario assentit, quia quando componit, habet totam dictam causam, sed judicare in conclusione, non sic, sed illam complexionem confert ad illam, in qua includitur, quae alia est principii, non quidem tantum termini; et hic discurrere est judicare de conclusione, in fine est assensus, id est, impressio notitiae necessariae principii imprimentis notitiam veritatis conclusionum, ex veritate principii nota ex terminis.