REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Intellectum et voluntatem distingui formali ter inter se, et ab anima, et dat modum solvendi auctoritates pro opposita sententia. De distinctione formali agit in Oxon. I. dist. 2. quaest. 7. num. 41. et dist. 8. quaest. 4. et dist. 10. et 26.
Quia tamen ista via non salvat .tot auctoritates, sicut potest alia, dico aliter quod potentiae non sunt res alia, sed sunt unitive contentae in essentia animae. De continentia unitiva loquitur Dionysius 5. de divinis nominibus, quia continentia unitiva non est omnino ejusdem, ita quod idem omnino contineat se unitive, nec etiam omnino distincti ; requirit igitur unitatem et distinctionem. Est igitur continentia unitiva duplex : Uno modo sicut inferius continet superiora essentialia, et ibi contenta sunt de essentia continentis ; sicut eadem est reali tas, a qua accipitur differentia in albedine, et a qua genus proximum, ut color, et qualitas sensibilis, et qualitas, et quamquam essent res aliae, unitive continerentur in albedine. Alia est continentia unitiva, quando subjectum unitive continet aliqua, quae sunt quasi passiones, sicut passiones entis non sunt res alia ab ente, quia quandocumque determinatur ipsa res, est ens vera et bona. Igitur vel oportet dicere quod non sint res aliae ab ente, vel quod ens non habet passiones reales, quod est contra Aristotelem 4. Metaph. text. com. 3. et 5. expresse. Nec tamen magis sunt reales passiones de essentia, nec idem quidditati, quam si essent res alia.
Similiter non sunt potentiae idem formaliter, vel quidditative, nec inter se, nec etiam cum essentia animae, nec tamen sunt res aliae, sed idem identitate. ldeo talia habent talem distinctionem secundum rationes formales, qualem haberent realem distinctionem, si essent res aliae realiter distinctae.
Principium igitur volendi et intelligendi immediatum est in secundo instanti naturae, et illa principia sunt unitive in essentia animae, quae est in primo instanti naturae, quasi passiones unitive contentae ; et sic possunt auctoritates salvari, quae videntur dicere quod distinguuntur realiter, verum est, formaliter. Et sic dicuntur potentiae ebullire ab essentia animae, secundum Commentatorem 10. Ethicorum, et effluere ab essentia secundum communem opinionem. Et sic possunt salvari auctoritates Dionysii de Divinis nominibus, et aliorum ponentium potentias esse medias inter formas substantiales et accidentales, et quod egrediuntur a substantia animae, ut virtutes possunt dici partes animae, quia natura dicit totam perfectionem continentis ; et in hoc dicuntur partes, quia si anima non haberet nisi tantum unam potentiam, esset imperfectior quam nunc est. Et contenta non semper continent se mutuo, imo aliquando neutrum aliud ; in divinis enim quamquam in supposito sint essentia et relatio, et essentia continet relationem, non tamen e contra. In proposito, nec intellectus continet voluntatem, nec e contra ; ideo illa sunt idem identitate, quia in continente solum, non quia ipsa inter se sint sicut sunt attributa divina, non solum idem identitate in alio, sed inter se. Similiter, quia quaelibet persona in divinis est intrinsece infinita, ideo perfecte continet intrinsece quamlibet perfectionem simpliciter, quae est in alia, non sic continet intelligentia memoriam. Unde oportet imaginem deficere a Trinitate, sicut declarat Augustinus 15. de Trinit. cap. 7. quod non est ita in imagine sicut in Trinitate.