MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit sobrietatem?
Sequitur de sobrietate, quae dupliciter dicitur. Est enim sobrietas temperantiae species. Est etiam sobrietas, quae est abstinentia, et pars satisfactionis paenitentiae et species justitiae.
Prima sobrietas est cum pugna in omni viatore, et cum errore, et cum possi- bilitate cadendi in primum motum gulae : sed in beatissima Virgine fuit sine pugna, sine errore, sine possibilitate cadendi etiam in primum motum gulae : ergo excellentius fuit in ea sobrietas quam in alio viatore.
Item, Alia abstinentia est, quae fit tri-
bus de causis : pro debito satisfactionis, pro peccato praeterito, pro cautela evasionis pro peccato futuro, pro deletione poenae debitae in praesenti : sed in beatissima Virgine non fuit abstinentia pro debito satisfactionis, nec pro peccato praeterito, sed pro merito supererogationis : nec pro cautela provisionis, sed pro exemplo aedificationis : nec pro deletione paenae, sed pro merito gloriae : ergo ejus abstinentia fuit nobilior quam alicujus viatoris .''