Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Asserunt praedicti Doctores implicare voluntatem elevatam per habitum supernaturalem, non frui fine clare ostenso, sed hoc impossibile esse sine tali habitu.
(a) Quantum ad tertium articulum dicitur, quod necessario fruitur fine sic viso propter rationem tertiam ad primum articulum adductam, quia nulla ratio mali invenitur in eo; nullus etiam defectus boni in eo reperitur, et hoc si videat istum finem visione practica, quidquid sit de visione speculativa.
Additur etiam huic, quod est tanta necessitas in connexione istorum actuum intellectus et voluntatis, respectu ultimi finis clare ostensi,. quod Deus de potentia absoluta non potest separare visionem a fruitione.
(b) Quantum ad quartum, dicitur quod impossibile est voluntatem charitate non elevatam frui fine etiam viso, quia agere praesupponit esse; ergo agere supernaturale praesupponit esse supernaturale: voluntas autem illa non habet esse supernaturale, ergo non potest habere actum supernaturalem.
Item si sic, tunc posset talis voluntas esse beata sine charitate. Consequens falsum, quia tunc charitas non erit necessaria ad beatitudinem voluntatis. Consequentia probatur, quia frui fine in particulari viso videtur esse beatitudo, vel includere formaliter beatitudinem.