QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Resolvit, veritatem formalem incomplexi esse relationem realem mensurati ad mensuram : an vero veritas complexi collativa sit realis vel rationis, sub dubio relinquit et magis approbare videtur quod rationis, cujus fundamentum satis clarum, circa quod pulcherrime disputat. De hoc dubio egi in supplem. de Anim. disput. 3. sect. 8. ubi tenui veritatem complexam non videri realiter distingui ab actu, quod conforme est Doctori hic, sed suam mentem non resolvit.
Sed quid est utraque veritas praedicta? Responsio, prima est relatio actus simplicis apprehensionis ad objectum, et est realis, scilicet mensurati ad mensuram. Secunda, licet videatur similis relatio, videtur tamen quod actus secundus non est alicujus absolute, sicut primus: sed est actus comparativus unius conceptus simplicis ad alterum, ut ejusdem in affirmativa, vel diversi in negativa ; hunc autem necessario sequitur, vel concomitatur relatio rationis in utroque extremo ad alterum, quam habitudinem videtur signare hoc verbum est, ut est nota compositionis, scilicet prout est tertium adjacens, et sic verum est illud Perihermenias, cap. 3. lib. 1. esse significat quamdam compositionem, quam sine compositis non est intelligere, sicut nec rationem sine relativis: et sic etiam verum est illud 5. hujus in cap. de Ente, text. com. 14. quod esse uno modo significat verum, hoc est habitudinem rationis inter extrema, quse nata est esse vera. Ulterius, ista habitudo rationis conformis est rei, non quod oporteat in re esse relationem aliquam inter extrema, ut in re similem isti rationis, quae est inter extrema ut intellecta, imo ut ab intellectu invicem comparata, nam tunc esset haec falsa, homo est homo. Nec oportet fugere ad compositionem formae cum materia: tum quia illam non exprimit propositio: tum quia haec esset falsa, Deus est Deus; sed tunc hic habitudo correspondet rei, quando est talis, qualem res virtualiter continet, sive qualem res de se nata esset facere in intellectu, si faceret habitudinem illam, sive quae est signum non simile, sed aequivocum, exprimens tamen illud quod est in re, sicut circulus non est similis vino, est tamen verum signum vini, falsum autem lactis, vel hujusmodi; non tamen est omnino simile, quia illud signum est ad placitum hujus signati, non sic illa habitudo rei. Contra, 9. Metaphys. ult. t. c. 21. et inde, Verum est in rebus componi. Responsio, no tificatio fit per ea, quae ut in pluribus; ubicumque autem idem non affirmatur de se realiter, aliqua est in re compositio: aut aliter, notificatio fit per minimum gradum, quasi dicat ad minus requirit veritas, quod in re sit compositio, si identitas est major et veritas. TertioThodo, large sumitur componi, sicut in primo cap. noni, text. com. 2. cum accipitur, simul natum pro hoc quod est idem. Haec igitur correspondentia praedicta hujus habitudinis ad id quod est in re formaliter, est secunda veritas, et ita illa habitudo, quae dicitur compositio expressa per est, vera est immediato, et mediante illa verus est actus comparativus secundum illam habitudinem, et sic videretur, cum fundamentum illius veritatis sit habitudo rationis, qu.od illa prima multo esset imperfectior relatio rationis. Quod si dicatur, relationem correspondentiae, vel adaequationis, vel commensurationis, quae quasi idem dicunt in proposito, non posse fundari in relatione: quomodo igitur proportio est aequaliter proportioni, vel similis, et hoc inquantum proportio, non autem ratione absolutorum, inter quae est proportio? Nam proportionalitas est ubi extrema unius proportionis absolu ta, nec sunt similia, nec aequalia extremis absolutis in alia proportione. Si autem placet quod ille actus comparativus extremorum compositionis immediate correspondeat, vel adaequetur rei, cum ille actus sit vera res, sicut et primus, qui est unius absolute, tunc veritas secunda est relatio realis, sicut et prima, et actus intellectus comparativus immediate verus; non autem aliqua alia habitudo est vera, si nulla est formaliter, nisi in actu intellectus, quia in intellectis praecise, inquantum ab intellectu comparata, quae habitudo, nisi quae in intentione? aut si est in comparatis aliqua, aliquo modo alia ab illa, quae est in actu intellectus, non est illa alia immediate vera. Hoc dubium inquiratur.