REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Solvit exacte auctoritales ex Patribus et Philosopho adductas pro prima sententia, ostendens secundum Philosophos, substantiam esse immediate activam. Solvit etiam auctoritates pro secunda sententia adductas, n. 9.
Ad auctoritates pro prima opinione, dico quod aeque probabiles sunt ad oppositum. Unde Augustinus 9. de Trinit. 5. quod potentiae non sunt accidentia. Et 2. de Anima, text. 9. Si oculus esset animal, visus esset ejus forma ; igitur innuit quod potentia non sit differens realiter ab essentia, cum sit ejus forma. Et de dolabra, si esset res naturalis, acuties esset ejus forma. Et 7. Metaph. text. 39. Et 4. Meteor. Unumquodcumque dicetur singulum, cum potest in operationem, cum non dicitur tale aequivoce, ut patet de oculo eruto. Sed propter amissionem accidentis non dicitur res talis aequivoce. Cum igitur dicatur in Praedicamentis quod sunt potentiae naturales in genere Qualitatis, dico quod ista potentia, quae est in secunda specie Qualitatis, est principium faciliter agendi, et non est potentia naturalis absolute, neque ad bene agendum, neque ad male, sed quaedam facilitas ad utendum illa potentia. Et hoc dicit Aristoteles. Nam secundum istam dicitur aliquis cursor, vel pugillator, quia faciliter utitur potentia currendi, et sic agilitas et ingeniositas sunt tales potentiae in secunda specie Qualitatis.
Ad aliud, cum dicit Commentator quod anima dividitur in potentias, sicut pomum in saporem et calorem, dico quod anima non est totaliter idem formaliter potentiae, nec tota perfectio animae explicatur per unam potentiam ; ideo quantum ad aliquid est simile, et quantum ad aliquid, non.
Ad aliud, cum dicit Augustinus quod potentiae suscipiunt magis et minus, dico quod habilitates secundae, quae sunt potentiae naturales, suscipiunt magis et minus, et alia sunt accidentia de secunda specie Qualitatis. Et hoc intelligit Augustinus. Vel potest dici quod ipse loquitur de potentiis, ut subsunt actibus suis, non ut in se sunt ; et hoc patet per eumdem lib. 10. ubi dicit quod sunt una mens et una substantia, et ideo illa inaequalitas, quam ponit 15. de Trinit. est illarum, ut sunt sub actibus.
Ad Anselmum de Casu Diaboli, dico quod ipse non supponit ipsas non esse substantias, sed dicit quod etsi non sint substantiae, non tamen sunt nihil.
Ad auctoritates pro secunda opi nione, cum dicitur quod sunt partes animae, patet, quia dicuntur partes, quia nulla importat totam perfectio nem animae. Per idem patet ad dictum Boetii, quod dividitur sicut totum in partes, quia nulla capit totam perfectionem animae ; per praedicta patet ad Augustinum.
Ad Anselmum de Concordia, cum dicit quod sunt sicut in corpora membra, verum est ; aliqua est similitudo, tamen procedendo a corporalibus ad spiritualia, semper proceditur a majori pluralitate ad majorem unitatem, ideo non est necesse esse tantam diversitatem in potentiis animae, quanta est in membris corporis.