Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit modestiam ?
Sequitur de modestia, quae consistit in duobus, scilicet in dictis et factis. Utramque habebat Virgo beata in summo.
1. In dictis : quia linguam nullus hominum domare potest . Hoc ''communiter intelligitur de viatoribus. Sed beatissima Virgo linguam in summo domuit : quia in lingua numquam lapsa fuit : ergo modestia in dictis beatissi-
mae Virginis omnem creaturam excellit, 2. Item, In factis : Non est homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet, . Septies, scilicet in die, cadet justus . Hoc intelligitur communiter in viatoribus et de casu etiam veniali. Sed b e ali ss mi a Virgo numquam peccavit, et numquam cecidit : ergo in modestia facti omnem creaturam excellit .