Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Quantum ad tertium articulum, qui est de fine clare viso, dicunt quod voluntas informata charitate necessario fruitur tali fine, quia ibi nulla est ratio alicujus mali, nec defectus boni, et homo si videat illum finem visione practica, quae scilicet sit directiva praxis in talem finem, quia isti volunt, praecipue Divus Thomas, quod cognitio practica necessario causet actum voluntatis. Vide quae dixi in 2. dist. 7. et 25. ubi improbatur Divus Thomas, praecipue in distinct. 7. Et addunt quod est tanta necessitas et connexio, scilicet visionis et practicae et fruitionis, ut Deus de potentia absoluta non possit separare visionem a fruitione, sic ut stet visio practica Deitatis, et voluntas non fruatur.
(b) Quantum ad quartum articulum, qui erat de voluntate non elevata per charitatem respectu ultimi finis clare visi, dicunt quod impossibile est hujusmodi voluntatem frui fine etiam viso, quia agere praesupponit esse, etc.