IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
In Christo esse duas filiationes reales, unam ad Patrem, aliam ad Matrem. Probatur primo, quia fundantur in duobus, et terminantur ad duo, et aeternaliter refertur Christus ad Pa trem, et temporaliter ad Matrem. Secundo, palernitate non refertur Pater ad aliquid crea tum ; ergo idem de Filio. Tertio, si Maria genuisset purum hominem, esset relatio realis in eo ad eam; ergo et in Christo.
Ad quaestionem (o) ergo dico quod alia est filiatio in Christo ad Patrem, et alia ad Matrem, et utraque est realis. Primum probo, quia filiatio est habitudo producti, naturaliter similis producehti, in natura intellectuali. Istae particulae patent, quia sicut paternitas est habitudo producentis, ita filiatio producti ; naturaliter etiam, nam propter defectum hujus particulae Spiritus sanctus non est Filius ; similis producenti, propter hoc vermis non est filius Solis ; in natura intellectuali, ideo ignis non est filius ignis, nec planta plantae, nec proprie bos bovis.
Quod si omnino contendas brutum esse filium bruti, ut vitulum esse filium bovis, tunc filiatio est habitudo producti naturaliter similis producenti in natura intellectuali, vel sensitiva.
In ista descriptione (p) nihil per se et primo respicit suppositum nisi ratione productionis passivae, quia omnia alia addita respiciunt naturam, vel in producente, vel in producto, vel in utroque ; filiatio ergo ratione nullius magis determinat sibi, ut sit suppositi quam generatio passiva ; sed generatio passiva plurificatur ad plurificationem ipsarum naturarum actualiter existentium acceptarum per ipsas generationes, sicut patet per Damascenum cap. 5 3. quod Christi sunt duae generationes ; ergo et ipsa filiatio plurificatur ad plurificationem earumdem.
Idem, quod argutum est (q) ex fundamentis, probatur ex terminis, quia ad duos terminos non potest esse eadem relatio, quia tunc eadem simul esset et non esset.
Praeterea (r), propositum magis in speciali quantum ad primum ostenditur sic, quia quaecumque pro prietas personalis divina aeque non respicit aliquid creatum pro termino ; ergo sicut paternitas aeterna non potest esse relatio, qua Pater diceretur Filius temporaliter, ita nec filiatio aeterna, qua Filius diceretur Filius temporaliter.
Secundum (s), videlicet quod utraque sit realis, patet de aeterna, quia realiter est Filius aeternus. Probo de temporali, quia illa relatio est realis, quae consequitur extrema ex natura extremorum sine actu intellectus; posita autem matre generante, et ita supposito habente naturam per generationem, ex natura extremorum sine actu intellectus sequitur hic filiatio, sicut ibi maternitas.
Quod si quis fingat ibi intellectum operari ad causandum relationem, hoc improbatur, quia si Maria genuisset purum hominem, fuisset vere Mater, et ille Filius relatione reali ; sed non minus egit modo, quam tunc egisset, nec Christus ut homo minus realiter accipit naturam ab ipsa, quam purus homo accepisset ; ergo ita ex natura extremorum est modo Filius sicut tunc fuisset, et ita aeque realis relatio modo sicut tunc.