QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Resolutio quaestionis, verum sumptum pro relatione vel passione actus intellectus, non spectare ad Metaphysicum , ted ad Logicum, vel ad scientiam de anima. Sed lerum reale ut explicatum est num. 5. ad Metaphyicum spectat, et ratio est clara. Non solvit duo argumenta posita num. 2. suadentia, tecum esse objectum intellectus, sed ad primum negatur objecta intellectus, et voluntatis distingui. Ad secundum, sensibile intellectui est intelligibile, unde non condistinguitur contra illud, nisi in ordine ad sensum; quomodo autem ex diversitate objectorum colligitur diversitas potentiarum in subordinatis vel disparatis, vide Scot. 1. d.3. q, 3. num 22. et Mauritium hic in fine, qui etiam ista solvit
Ad propositam ergo quaestionem dico, quod Aristoteles praecise excludit verum in intellectu complexo, sicut expresse patet in littera ejus, et rationabiliter. Patet enim ex dictis, quod vel est mentis aliqua passio realis, scilicet relatio secundum secundam opinionem, et tunc illa, sicut et prima veritas, pertinet ad considerationem libri de Anima. Ex natura enim actus intellectus cognoscitur quomodo est fundamentum talis relationis: vel est relatio rationis fundata in actu intelligendi, aut magis in habitudine rationis quae est inter objecta comparata per actum intelligendi, secundum primam opinionem: et tunc est mentis aliqua passio originaliter, sed formaliter pertinet ad considerationem Logici, sicut possibile et impossibile, et modi compositionum omnes. Praesupponit tamen Logicus considerationem de actibus intelligendi, quibus secundae intentiones formantur. Patet ex principio Perihermenias.
Secundum veritatem autem dico, quod ad considerationem Metaphysici pertinet verum reale primo modo sumptum, scilicet per comparationem od producentem, et hic quoad omnia tria membra, quia non contrahunt ens ad quantum, nec ad motum. Secundum autem scilicet sumptum per comparationem ad cognoscentem ad primum membrum pertinet, quia convertitur cum ente. Secundum contrahit ad actum determinatum, nec convertitur cum ente. Tertium est ens diminutum, et est ens Logicum proprie, unde omnes intentiones secundae de tali ente praedicantur, et ideo proprie excluditur a Metaphysico. Convertitur tamen cum ente aliqualiter, quia Logicus considerat omnia, ut Metaphysicus; sed modus alius considerationis, scilicet per quid reale, et per intentionem secundam, sicut convertibilitas entis simpliciter et diminuti, quia neutrum alterum excedit in communitate, quidquid enim est simpliciter ens, potest esse ens diminutum. De duobus modis veri in intellectu dictum est jam.
Ad argumenta principalia patet, nullum est contra dicta, nisi ultimum de causa et effectu, ubi est dicendum, quod major si est vera, est vera de causa totali; non autem est sic in proposito, nam veritas triplex exclusa omnino a Metaphysico, dependet ab intellectu, ita quod res ex se non est sufficiens causa alicujus istorum, licet ad illam requiratur, sicut illa probat auctoritas (In eo quodres est) in eo, non praecise, sed si oratio formetur ab intellectu, ut extrema habeant esse diminutum. Ad argumenta pro opinione de vero, quae fuit improbata, potest responderi ad primum.
ANNOTATIONES.
Sequitur tertia quaestio de exclusione en tis veri a consideratione Metaphysici, t. c.
8. Ubi primo adverte, quod illa responsio quae ponitur ad ultimum principale immediate ibi: Responsio res non est, etc. posset assignari Extra, sed bona est, quam etiam imitatur ad finem quaestionis, ideo potest legi tanquam argumentum evacuans, et ea quae dicuntur ad finem quaestionis sunt ejus confirmativa, vel posset omitti tanquam superflua. Totum processum quaestionis nota valde Logice et Metaphysice singularem, ubi primo ponitur opinio Aegidii de Roma, Quodlib. 4. q. 10. Quaere etiam Henric. ut nosti, et Thomam 1. part. scilicet q. 16. et hic, et primo contra Gentiles, et in q. de veritate, q. 1. et alios, ethunc maxime in q. lib. de Anim. q.17.18. et 19. et3. dist primi, q. 3. et in quodlib. q. 14. et sequaces ejus, ut nosti pro declaratione ampliori hujus.
In aliquibus originalibus illa littera infra ibi: Sed ad hujus exclusionem, etc. usque illuc: Exponitur autem ab aliis, etc. assignatur Extra vel Additio, vel saltem ab illo loco: Sed numquid objectum voluntatis, etc. Sed volendo eam legere, dic consequenter ad dubia ibi mota. Vide in prolog. Sententiarum et 2. et 3. dist. primi, et 25. 2. et in Quodlib. ubi supra, et 15. et 26. dist. 3. et in materia de beatitudine.
Consequenter infra ibi: Exponitur autem ab aliis, et quaere Henric. et Godffr. vide 3. dist. primi, q. 5. et35. 36. 39. 43. et44. ejusdem ad haec. Et nota impugnationes notabiles contra hunc modum dicendi.
Infra ibi : Propter istam rationem concedendum est, etc. declarabis caste illa verba, quae sequuntur ibi, de inclusione essentiali entis in quolibet per se intelligibili, quia videntur repugnare prima facie his quae habet 3. dist. primi, q. 3. et 35 dist. ejusdem in Reportatis maxime, sed tu ponderabis praecipue ly per se intelligibili, et an intelligibilitas per se conveniat nisi his quibus per se convenit ens ; et potest diei quod non, quia de de quo in secundo modo dicitur passio, in primo modo dicitur subjectum. Notabilis valde determinatio est ista hic, nec repugnat dictis alibi, si recte exponantur. Ad pauca enim aspicientes, etc. vide infra in 9. q. 5.
Aliqui assignant Extra, illum parvam litteram infra ibi: Quo modo etiam objectum, etc. usque illuc: Dicendum est ad quaestionem aliter etc. sed satis est ad propositum.
Deinde in solutione principali ponuntur in aliquibus originalibus quaedam verba, quae non sunt multum ad rem ibi: etc. Si tamen hoc verum videtur, etc. usque ibi: relatio autem est posterior, etc. et sunt Extra, et possunt pertractari aliter Theologice, aliter Physice, et multa addi quae dimittantur lectori curioso, vide 1. et 3. Ethicor.
In aliquibus originalibus immediate ante illam responsionem : Ad tertiam ille est actus objecti, etc. ponitur quaedam objectio contra praecedentia, quae sic incipit: Contra, eo quod res est, vel non est etc. et sequitur ibi prolixa littera, quam, quia non multum necessaria et non etiam ad propositum, sed fracta et discorrecta, omisi hic e alibi, si lectori placuerit, inquirat et addat Nam facile est addere ( ut aiunt) inventis, in dies enim, ut spero, augebitur huju scripti perscrutatio.
Determinatio Doctoris resoluto habetur ad finem quaestionis quantum ad principale quaesitum ubi colligere conclusiones, et corollaria potest lector, et resumere totum fructum quaestionis. Ubi adverte ad illa verba, hoc dubium inquiratur etc. vide optime, q. 13. Quodlibeti, et super lib .
Perihermenias, et alibi, et maxime in sequacibus hujus modernis.
Ad finem quaestionis ubi incipit solvere argumenta opin. in l.art. de objecto intellectus, et non prosequitur, et hoc vel quia ex dictis prius in 1. lib. in simili de objecto sensus et intellectus, et infra in et alibi patent, vel forte ex inadvertentia, aut forte impeditus, vel quomodocumque, faciliter tamen respondebis. Ad primum, negando consequentiam, quia intellectus illimitatior objective, licet non entitative. Vel antecedens posset examinari, loquendo de bono existenter, et si adducatur Aristoteles 2. de Anima, de distinctione potentiarum per objecta, etc. dicendum, quod verum dicit in potentiis ejusdem generis, et disparatis, non autem subordinatis, nec alterius generis, nisi forte secundum excessum apprehensionis, non autem simplicis exclusionis. Vide infra in 9. lib. q. o. praeclare.
Ad secundum dicendum, quod divisio entis per sensibile et intelligibile, non est per objecta quia omne sensibile intelligibile licet non e contra ; oportet ergo quod sumatur intelligibile cum praecisione, ad hoc quod sit aliqualis oppositio membrorum; ens igitur indifferens ad utrumque est objectum adaequatum intellectus, unde talis indifferentia est sufficiens determinatio, proportio et appropriatio ipsius entis ad intellectum ; concedatur ergo argumentum usque ibi : Super ens non videtur, etc. secus est de potentiis limitatis ejusdem generis vel alterius. Vide hic copiose, 3. distinct. primi, quaest. 3. et 35. distinct. ejusdem, et super lib. de Anima, ubi supra notavi, et infra in 7. in simili, ut alibi saepe, ut nosti.
Et quia prima de ente inquantum ens, hujus utique erit speculari, tunc etiam, et quid est, et quae sunt in quantum ens, Text. com. i. Et sequitur :
Perscrutandae vero sunt ipsius entis causae, et principia inquantum ens. t. c. 8.