REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Resolvit quaestionem Theologicam, imaginem Trinitatis non consistere in potentiis, sed in memoria, intelligentia et voluntate, seu volitione. De quo in Oxon. I. dist. 3. q. ult. August. hoc habet, sed alibi aliter de imagine loquitur. Vide in Oxon. hic in Scholium ult.
Dico igitur ad formam quaestionis, quod imago Trinitatis in anima rationali non consistit in potentiis animae realiter distinctis ; imago enim est repraesentativa totius.Et in hoc differt a vestigio, quod est repraesentativum partis quantitativae distinctae, et totius solum arguitive. Dico igitur quod anima repraesentat per essentiam, et personas divinas quantum ad unitatem essentiae, et non similiter quantum ad Trinitatem personarum, nisi ut habet respectus diversos secundum ponentes tales respectus. Vel potest dici quod anima secundum tres potentias repraesentat Trinitatem personarum quantum ad diversitatem formalem absque diversitate reali, ideo minus est repraesentativa Trinitatis personarum, quam unitatis essentiae. Unde ut in potentiis, repraesentat unitatem, sed ut in actibus, repraesentat talem distinctionem. In potentiis igitur est distinctio realiter virtualiter, non formaliter ; in actibus distinctio realis formalis.
Ad primum principale, dico quod in anima absolute non est completa imago, nisi in radice. Sed anima posita sub tribus operationibus suis cum unitate suae essentiae repraesentat Trinitatem, et non per potentias realiter distinctas.
Ad aliud, dico quod non est necesse quod tanta sit distinctio potentiarum, quanta est actuum, sufficit enim distinctio formalis in potentiis, ad distinctionem realem in actibus ; potentia enim visiva una existens, est plurium colorum.
Ad aliud, cum dicitur quod haec erit vera, intellectus est voluntas, dico quod non, quia intellectus imponitur naturae, ut sub hoc respectu, voluntas, ut sub illo vel illo conceptu. Vel potest dici quod quantumcumque sint idem realiter in essentia animae, tamen quidditative et formaliter distinguuntur ; et ista diversitas impedit praedicationem unius de alio. Si igitur ab intellectivo et volitivo abstrahantur intellectus et voluntas, si est ibi aliqua distinctio formalis, unum non praedicatur de alio, sicut nec animalitas de humanitate, quamquam includatur in illo ; sed ratione unitatis realis potentiarum in essentia animae haec erit vera : intellectivum est volitivum in causa, etsi abstrahantur intellectus et voluntas ab eo, quod est causa unitatis, neutrum de alio verificatur.