MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum habuerit modestiam in cultu vestium ?
Sequitur de modestia in cultu vestium.
Quod autem modos in cultu vestium
pertineat ad modestiam, probatur per il- lud : Similiter ei mulieres in habitu ornato , cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut
auro, aut margaritis, vel veste pretiosa : sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona .''
Item, per illud: Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus . Glossa : Sicut crispatus habitus. Hieronymus : " Mulieres serico vel purpura indutae, Christum induere non possunt: auro, margaritis, monilibus adornatae, ornamenta cordis perdiderunt. "
Item, Luc. XVI, 19 : Homo quidam erat dives, etc. Glossa : Si in cultu pretiosarum vestium culpa non esset, sermo Domini non tam vigilanter exprimeret, quod dives purpura et bysso indutus, apud inferos irremediabiliter torqueretur.
Quaeritur igitur, qualiter ista modestia in beatissima Virgine fuit, utrum descendendo ad despectissimum habitum, vel considerando mediocritatem,
Videtur, quod primo modo.
1. Hieronymus : " Cinis et cilicium sunt arma paenitentium. " Item, Chrysostomus de tunica inconsutili opinatur, quod dicitur inconsutilis, sicut mulier dicitur difformis, non quod sit sine forma, sed quod habeat malam formam: ita inconsutilis, non quod fuerit sine sutura, sed quod habuit rudes suturas, et desuper contesta fuit per totum , id est, tapetiata. Si igitur vestitus Domini adeo fuerit despectus et vilis et asperrimus, etiam in matre quae ejus imitatrix est, debuit esse habitus despectissimus.
2. Item, Secundum Philosophum, diversum est de habitu judicium vulgi et sapientium. Interrogatus quis de vulgo, quis sit habitus congruus ? respondet, decorus : quia decor attestatur honestati. Si interrogemus unum de sapientissimis et de horum famosissimis, scilicet Joannem Baptistam, respondebit, de pilis camelorum. Ergo si secundum consilium sapientium eligitur vilitas in cultu, ergo cum beatissima Virgo fuerit prudentissima, ipsa elegit vilitatem in vestitu.
Quod autem mediocritatem., videtur
1. Per beatum Hieronymum, qui ait: " Ornatus vestium et sordes pari modo sunt fugiendae. "
2. Item, Nihil tantum Deo placet sicut zelus animarum : ad hunc autem ordinatur conformitas, juxta illud: Omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos . Conformitas autem est in mediocritate. Ergo cum beatissima Virgo fuerit maxima zelatrix animarum, quae omnes maxime lucrifacere voluit, ipsa hominibus omnibus maxime se conformavit : ergo mediocritatem habuit in cultu.
3. Item, Virtus in mediocritate consistit : ergo cum beatissima Virgo omnibus exemplum virtutis exstiterit, in mediocritate habitus exemplum dedit .
Praemittenda ad solutionem praecedentium Quaestionum.