QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum metaphysica sit de ente ?
Vide auctores cit. qq. lib. 2.
Nota rationes alibi Avicennae quod sic, id est, Metaphysicae, propter duo. Primo, quia Deum esse probatur hic, et quia ens est commune ad omnia hic considerata. Contra, Averroes commento ultimo 1. Physicor. Naturalis solus probat Deum esse, et ibi facit considerationem, genus substantiarum separatarum est subjectum Metaphysicae. Contra Averroem ex quolibet effectu ostenditur, causam esse, quia impossibile est effectum esse nisi a causa tali, sive nisi talis causa sit: hujusmodi sunt multae passiones Metaphysicae, prius et posterius, unum et multa, actus et potentia ; quomodo enim haec causatis insunt, nisi sit aliquod unum primum ? Quaere ibi: Qui est misit, etc. Item perfectior conceptus de Deo possibilis Physico est primum movens, possibilis autem Metaphysico est primum ens, secundus est perfectior, tum quia absolutus, tum quia requirit perfectionem infinitam, nam primum perfectissimum. Sed si enti non repugnet infinitas, non est perfectissimum, quod non est infinitum; sed enti non repugnat infinitas, primum movens tantum respectum dicit, et non necessario ex formali ratione sui requirit infinitatem: qui autem habet perfectiorem conceptum de subjecto, potest perfectius de ipso ostendere, quia per illa in effectibus, quae ducunt ad cognoscendum esse de tali concepte. Confirmatur, si Metaphysicus non consideret esse de Deo, nisi sicut demonstratur a Physico, non cognosceret nisi de primo movente, et ita. non haberet aliquam notitiam, quod subjectum suum est, quia primum movens, non est suum subjectum, nec sequitur, primum movens ; ergo primum ens, sicut non sequitur, prima nigredo: ergo primus color ; nec Metaphysicus potest per ipsum ostendere de primo ente, amota ratione primi moventis. Quomodo autem de movente ostenderet Physicus primum, nisi in hoc sit magis Metaphysicus propter praedicatum, quam Physicus propter subjectum ? Respondeo pro Commentatore, praemissae ad primum ens sumuntur ex motu.
Contra, licet Physica sit prior doctrina quam Metaphysica, quia sensibilia sunt nobis notiora, non tamen dicitur ipse ostendere omnem conclusionem Metaphysicam, vel praemissas ad omnem, quia cum deventum fuerit, sive abstrahendo, sive in doctrina ad propria considerabilia Metaphysico, ex illis ostendit conclusiones suas, ita et primum ens ostendit ex propriis, licet illa propria forte non fierent nobis nota, nisi prius ordine naturae Physica cognosceretur. Quomodo etiam scientia inferior stabiliet subjectum superioris, si ipsa superior non potest secundum Averroem? Item, genus substantiarum separatarum nullam unam rationem magis habet, quam non separatum habet cum primo, secundum ipsum, quia nonnisi attributionem: igitur tantum primum est subjectum ibi. non illud genus.