MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Ad praedictorum omnium evidentiam, et ad objectorum pleniorem solutionem, et ad ipsius solutionis intellectum et intelligentiam faciliorem, hic quaedam sunt praemittenda.
Scribitur enim in Evangelio Marci, XVI, 15 : Praedicate Evangelium omni creaturae. g lossa: generi humano, quod habet aliquod commune cum omni creatura, esse cum entibus, sentire cum brutis, intelligere cum Angelis. Haec autem communitas est causa et aptitudo quaedam naturalis in viribus apprehensivis animae humanae ad apprehenden- dum universaliter species omnium creaturarum cognoscibilium. Et similiter est causa ex parte rerum cognoscibilium, ut species ipsarum praesententur ipsis viribus apprehensivis. Et sic fit naturalis cognitio cognoscibilium a cognoscente, cum ad species objectas convertuntur apprehensivae vires per similitudinem et per quoddam desiderium, quod iterum est naturale. Ipsa autem ratio in homine cum sit superior, habet actionem omnium inferiorum. Unde Philosophus: Quidquid potest virtus inferior, potest et virtus superior. Cui consonat Dionysius in libro de Coelesti hierarchia : Ordines superiores excellenter habent inferiorum dispositionum virtutes, et non e converso. " Et ideo omnium sensibilium creaturarum et intelligibilium est ratio naturaliter cognoscitiva ratione communitatis naturalis: et ipsa cum sit collativa, naturaliter cognoscit res et creaturas esse signum aliquod vel vestigium, sicut artificium artificis. Ex quo etiam ratio naturaliter est cognoscitiva creatoris, cujus creaturae sunt vestigia et signum. Et sic patet, quod ratio humana habet in sua natura, quod sit cognoscitiva sensibilium creaturarum et intelligibilium et creatoris earum, et quod habet desiderium ductivum ad cognoscendum haec. Et potest dici ductus naturalis rationis, quo ex solis bonis naturalibus ducitur tamquam ex primis motibus ex .parte ipsius. Similiter ex parte affectus sunt quaedam aptitudines naturales ad bonum, quas quidam Philosophi appellant seminaria virtutum, quibus movetur anima rationalis ad bonum naturaliter.
Ipsa vero anima rationalis sic existens, est receptiva habitus multiplicis, scilicet artium et scientiarum ex parte virtutis apprehensivae : sed hujusmodi habitus non ducunt rationem extra metas vel terminos ei debitos secundum aptitudinem naturalem, sed sunt facultates ''et directiones quaedam ad cognoscendum
ea ad quae naturaliter se habent: et hi sunt habitus acquisiti per ingenium, sive dati, sive infusi Ex parte vero virtutis motivae est receptiva habitus consuetudinalis, quo non erigitur affectus super ductum naturae vel super ea quae naturaliter ducta ratio dictat. Affectum vero secundum se habentem cognoverunt quidam Philosophi non sufficere ad beatitudinem. Unde Tullius : " Saepe dicimus, et saepe dicendum est: Naturaliter avidissimi sive appetentissimi sumus, quia honesta sunt nobis innata virtutum seminaria, ita ut si pateremur, et anhelare liceret, ad beatitudinem cum divino munere natura nosmetipsos perduceret: sed igniculos natura nobis inditos saepe retundimus. "
Est igitur praeter hujusmodi habitus naturalis anima susceptiva ignis fidei, quae est donum fluens a Deo, modo nobiliori et utiliori quam sit modus secundum quem fluunt naturae, et bona naturalia. Hujusmodi autem gratia ducitur anima rationalis ad cognitionem talium, ad quae non poterat ratio duci ductu suo naturali, adjuta arte vel scientia vel habitu consuetudinali. Cognita autem hujusmodi sunt Deus trinus et unus, Verbum caro factum, et hujusmodi, ad quae non sufficiunt bona naturalia sine fide : quia ad hoc est parva natura et pusilla statura, quae significatur, Luc. XIX, 2 et seq., in Zachaeo, qui cum non posset videre Jesum, ascendit in arborem sycomorum, ubi Glossa: Devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura habet minus, supplet ascensu arboris. Et sic patet, quod fides sursum trahit ultra ductum rationis. Et iste duplex ductus signatur, Luc. xv, 12, de filio prodigo, qui dixit patri : Da mihi portionem substantiae quae me contingit. Iste voluit id quod seipso contingere potuit: hoc enim contingere fuit seipsum. Unde, Glossa: Iste vult sua potestate uti, ut nullo formante, nullo regente vivat, Et divi-
sit illis substantiam, Id est, bona sua.
Glossa : Fidelibus suae gratiae protectionem quam desiderant impertiendo, infidelibus solum naturalis ingenii quo contenti erant beneficium concedendo.
Et sic patet qualiter anima rationalis gratiae auxilio, super suum naturale posse elevatur in cognitione divinorum, videlicet ad primam veritatem et ad summam.
Et notandum, quod in hujusmodi elevatione anima non tantum naturalem terminum supergreditur, sed super se elevatur, et suae perfectioni appropinquat meliorando, et renovatur, et hoc secundum potentias ipsius rationalis, ut talis est, sive sint apprehensivae, sive motivae, ut rationalis, vel irascibilis, et concupiscibilis. In rationabilibus enim et apprehensivis et motivis est imago Dei, et in his est renovatio per Jesum Christum. Apprehensivae enim rationales habent dilectionem suam in homine, et in Deo homine, scilicet in Christo secundum utramque naturam.
Sed nota, quod veritas se habet per speculationem, sive cognitionem ad intellectum dupliciter. Aut scilicet ut sui praesentia removeat ignorantiam : et hoc modo se habet omnis veritas ad intellectum speculativum dum apprehenditur ab illo, et tunc delectatur ratio vel intellectus. Sic delectationem convenit esse in sciendo. Aut ut ipsius praesentia non tantum removeatur ignorantia, sed etiam nobilitetur et melioretur potentia ipsius veritatis praesentia, ut clare videat et aperte sine aenigmate, quod secundum se vel in se videri non posset. Hujusmodi veritas est divina veritas, cujus praesentia se ratio sentit perfici et meliorari, ex quo habet delectationem talem et tantam, qualem et quantam habere non posset ex praesentia et in praesentia alterius veritatis. Similiter autem in Christo natura humana ex unione ad divinam
habet summum suum, ut scilicet sit tantum meliorata quantum potest, et in tantum quod etiam per illum hominem ducatur ad visionem divinitatis. Unde veritas talis apprehensa a virtute cognitiva, non tantum removet ignorantiam, sed etiam videt et sentit ut sit meliorata, et etiam per illum qui est ejusdem naturae, ducitur ad visionem divinitatis. Et hoc est quod dicitur ad Corinthios: Cum tradiderit regnum Deo Patri , etc. Glossa : Cum perduxerit credentes ad. contemplationem Dei Patris, ubi est finis omnium, et requies sempiterna, et gaudium.
Sic ergo patet, quia anima rationalis secundum illas vires gaudet de visione deitatis tamquam de visione summi perficientis ipsam, et de visione Dei. hominis, id est, Christi, tamquam de visione optimi et perfectissimi suae naturae, cujus influentia sic se meliorari videt et nobilitari, ut videat Deum : et visio ista, aeterna vita est , in qua summa veritas et summa bonitas. Et sic reficit rationalem vim, quod ex toto eam decorabit et allidet, ut nihil aliud quaerat videre nisi ipsam aut propter ipsam : et ideo ibi erit continuatio visionis.
Item, Summum delectabile concupiscibile sic sua suavitate perfundet, ut nihil aliud amet aut quaerat nisi ipsum aut propter ipsum : et ideo non erit fastidium.
Item, Summe arduum summa sua immobilitate irascibile roborabit et securabit, ut nihil tenere aut tractare quaerat nisi ipsum aut propter ipsum : et ideo non est ibi fatigatio. Unde Augustinus in libro XXII de Civitate . Dei : " Ego ero quaecumque ab hominibus honeste desiderantur. " Et infra : " Ipse erit finis nostrorum desideriorum qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur . "
Ut autem ad hoc perveniat anima ra- tionalis, oportet quod habilibus intermediis elevetur: in qua elevatione sunt
gradus et ordines : quos ut plene cognoscas, nota quod est unum verum delectabile remotivum imperfectionis et indigentiae, et hoc secundum ordinem causae ad causatum. item, in causato est imperfectio, et hoc respectu suae causae, et indigentia, scilicet regressibilitas in nihilum, nisi continuetur suum esse per suam causam : et hoc omnino potest cognosci : et sig. entibus potest hoc contingere et cogitare in aliqua visione primae veritatis. Dicit ergo Augustinus in libro IV de Trinitate: " Nonnulli sapientes mundi potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transferre, et lucem incommutabilis veritatis quantumcumque ex parte contingere " Hoc autem videntes et cognoscentes possunt habere dilectionem. Et sic est delectatio in scientia : quia illa veritas illis apparet sicut lucens, et sic eam amant : et non apparet eis sicut purgans. Augustinus in libro X Confessionum : ''" Cur veritas parit odium., nisi quia sic amatur veritas, ut quicumque aliud amant, hoc quod amant velint esse veritatem, et quiafal il nollent, nolunt convinci quod falsi sint ? Hi amant veritatem lucentem, oderunt eam redarguentem . " Ecce quod illa veritas multis modis potest apparere: et cum apparet eis sicut lucens, possunt cogitare, quod per eam perficiuntur imperfectiones naturales in causato, et removentur indigentiae : et amant illam primam veritatem qui sic cognoscunt eam : et amor est naturalis inclinatio affectus ad illam veritatem sic cognitam. Sed amare non plus potest homo quam se extendit naturalis cognitio, et non potest operari sic ut attingat illam, Cujus duae causae sunt, Una, insufficientia naturae institutae : alia, imperfectio quae provenit ex destitutione naturae, scilicet miseria paenalis ex culpa originali quoad reatum. Hunc autem defectum vel im-
perfectionem non cognoverunt Philosophi ignorantes hominem fuisse in duplici statu : et propter hoc miserias veras esse quae contractae sunt: nec illa veritate sic lucente hoc cognoscunt. Sed si viderent illam ut redarguentem, tunc cognoscerent illam paenalitates esse per causas a suo creatore. Appareret autem eis illa veritas si vellent credere,
Ex quo patet, quod gentilis non est in via : nititur enim secundum se, et ex hoc non habet spem neque formatam neque informem. Si autem spes dicitur quae non est veritas, sed confidentia Ex consideratione liberalitatis divinae, non dico misericordiae, sic potest in fide infidelis habere spem, id, est, confidentiam. Et haec confidentia facit naturam niti quantum potest esse secundum se : sed hoc totum parum prodest.
De fideli autem aliter.