In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Principem posse invitis parentibus infidelibus subditis baptizari facere eorum parvulos, modo provideat ne majora mala inde sequantur ; imo ipsi parentes forte minis inducendi essent ad professionem fidei, si circumstantiae id utile suaderent in fidei favorem. Ratio, quia Princeps debet zelare pro dominio Dei, quod habet in parvulos ut baptizentur, et ei serviant, et compescere subditos abutentes suo subordinato dominio in contrarium. Ratio est Augustini citati a Doctore, non tamen sub poena mortis essent compellendi, sed bene poena exilii vel mortis civilis; et sic intelligit Doctor. Et hoc secundum practicavit Ferdinaud. Rex Hispan. et habetur ex 1. Cunctos C. de sum. Trin. Primum prohibuit Concil. Tol. IV. ut habetur, c. de Judoeis d. 45. illud certum et commune, parvulos invitis parentibus infidelibus valide baptizari, quia non requiritur prop ia, nec parentum intentio in parvulo, ex August. 24. Est contra Durand. hic q. 7. et Cathar, opusc. de infantibus Jud. baptiz.
Dico ergo breviter (b), quod si Princeps hoc faceret cum cautela bona, scilicet ne parentes prius cognoscentes hoc futurum, occiderent pueros suos, et quod baptizatos faceret religiose educari, bene fieret. Imo quod plus est, crederem religiose fieri si ipsi parentes cogerentur minis et terroribus ad suscipiendum Baptismum, et ad conservandum postea susceptum, quia esto quod ipsi non essent vere fideles in animo, tamen minus malum esset eis, non posse impune legem suam illicitam servare, quam posse eam libere servare. Item filii eorum, si bene educaretur in tertia et quarta progenie, essent vere fideles.
Et si dicas quod secundum prophetiam Isaiae, quam recitat Pau lus Rom. 9. Reliquiae Israel conver tentur in fine ; et ideo Judaeos non oportet cogere totaliter ad Baptismum suscipiendum et relinquendum legem suam. Respondeo, non dubito, quin vera sit prophetia Christi, quam recitat Christus Joan. 5. Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me;si alius venerit in nomine suo, illum suscipietis: ergo ad minus ex verbo Christi erunt pervertendi, quia adhaerebunt illi pessimo Antichristo, de quo est sermo Christi praedictus.
Et si dicas, quod visa destructione Antichristi, illi qui sibi adhaeserant, convertentur, dico pro tam paucis, et sic tarde convertendis, non oporteret tot Judaeos, in tot partibus mundi, tantis temporibus sustinere in lege sua persistere, quia finalis fructus de eis Ecclesiae est, et erit modicus.
Unde sufficeret aliquos paucos in aliqua insula sequestratos permitti legem suam servare, de quibus tandem illa prophetia Isaiae impleretur.
Istud autem de parentibus infidelibus cogendis per minas et terrores, videtur probari, quia simile commendat illud Concilium Toletanum supra allegatum d. Qui pridem ad Christianitatem coacti sunt, sicut factum est temporibus religiosissimi principis Assebuci; ergo in hoc approbat eum tanquam principem religiosum, quia infideles coegit ad fidem.