QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Tenet cum Avicenna ens esse objectum Metaphysicae, quamvis circa hoc dubius fere manserit, 1. 1. q. 1. Vide rationes ibi positas, et loca Aristot. a n. 21. et Schol. 3. in quo alia loca Scoti pro hoc afferuntur. Solvuntur ibi varia argumenta Averrois, tenentis Deum esse objectum Metaphysicae, hic Doctor duas rationes Avicennae breviter declarat.
Tenetur igitur Avicenna. Prima ratio ejus sic declaratur, si est praesupponitur de subjecto, non de actuali existentia, sed quod habet esse quidditativum, scilicet quod ratio ejus non est falsa in se, tale si est ostenditur demonstratione quia a Metaphysico de primo ente. Ostenditur enim, quod primum convenit enti alicui, et ita quia ille conceptus, ens primum, qui est perfectissimus subjecti, si esset hic subjectum, non includit contradictionem ; ergo si aliqua scientia supponeret istum conceptum pro subjecto, alia esset prior de ente, quae probaret praecedentem, de primo ente, quia conclusio demonstrationis illius esset prior tota scientia de primo ente. Secunda ratio conlirmatur de adaequatione, quam importat primitas, quaere lib. 9. 5. q. quando igitur omnibus consideratis, in scientia est aliquod commune per praedicationem, et illud adaequat, non quaeritur aliquod primum virtualiter adaequans, nisi quia deficit commune formaliter adaequans, ens autem unius rationis, quaere alibi; ergo adaequat. Con irmatur, prima scientia scibilis primi.
ANNOTATIONES.
Sequitur quarta et ultima quaestio de Metaphysici consideratione circa ens, t. c. 1. 4. et 8. in qua clara est determinatio Doctoris. Resumendo enim dicta Avicennae et Averrois ut q. 1. 1. lib. prolixe pertractavit. Tenet tamen Avicennam, declarando motiva ejus, et dimittit Averroem et in hoc potest ponderari notabiliter. quod ea quae in uno loco disputative etproblematice determinat, alibi asserendo alteram partem sustinet, nedum in his Metaphysicalibus, sed etiam in Theologicis plerumque, ut a principio notavi; praesupponit etiam ea quae dicta sunt de univocatione entis in 4. et plura alia quae lector attendat, et maxime illud singularissimum, ubique necessarium, de subjecto et adaequatione duplici: formali videlicet et virtuali, mente teneatur, et examinetur.
Brevibus hic tangit illam difficultatem iniricatam apud multos : an videlicet Metaphysicus habet probare primum ens esse ; haec etiam quaestio posset praecedere omnes praecedentes in hoc 6. vel saltem duas immediate praecedentes, secundum quod fundari posset super diversa loca textus, ut notavi textum quotando in ejus principio, sed satis recte situatur, quia etiam oritur, text. com. 8. Alias duas quaestiones in principio hujus 6. quas ponit Anton. Andr. accepit ex prolog. Sententiarum, de verbo ad verbum, ut patet ex notabilibus textualibus hujus 6.