REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum anima Adae fuit creata in corpore ?
Alens. 2. part. quaest. 60. membro I. et 2. D. Thomas I. part. quaest. 75. ori. I. et quasi. 90. art. 4. D. Bonavent. dist. 16. art. 1. quaest. 2. et hic art. I. quaest. I. Gabr. quaest. I. Pererius in Genes. lib. 4. cap . 2. v . 7. quaest. 4. Scot. in Oxon . hic.
Videtur quod non. Eadem factione fit compositum, et forma in materia. quia forma non fit in materia, nisi per accidens, quia totum fit per se, ex 7. Metaphys. text. 22. et21. ubi Philosophus, quod nec forma fit per se, nec materia, sed totum compositum ; anima autem est forma corporis, et ipsum compositum, scilicet Adam, non fuit creatum, imo corpus factum de limo terrae ; ergo nec anima ejus, etc.
Item, cujus est per se esse, ejus est fieri per se ; sed anima non per se est in corpore, quia sic non esset pars ; igitur nec ejus fieri fuit per se, quia fieri est via ad esse.
Contra, Magister in littera cap. 1. dicit animam Adae fuisse creatam in corpore exponendo illud Genes. primo : Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, hoc est, animam in corpore creando. Quaedam opinio haeretica ponitur in littera c. 1. quod Deus creavit hominem de substantia sua, propter hoc quod dicit inspiravit, sive insufflavit. Flatus dicitur esse de substantia stantis. Unde dicitur Joan. 20. de Christo quod in sufflavit in discipulos, dando Spiritum sanctum.
Sed illud non habet apparentiam veritatis, non enim concipit perfecte Deum, qui concipit ipsum esse divisibilem ; sed si anima esset creata de substantia Dei, oportet substantiam Dei, vel animam esse Deum ; sed Deus non est perfectio inhaerens alicui, ut forma, et sic anima non esset forma corporis.
Item, anima permutatur ab ignorantia ad scientiam, a vitiis ad viri tutes ; nullus autem concipit Deum esse mutabilem.