PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur :
" Et vobis Legisperitis vae. "
Causa dicitur, Matth. XXIII, 3 : Dicunt enim, et non faciunt. Ad Roman. II, 21 : Qui alium doces, teipsian non doces.
" Quia oneratis homines, "
Graves poenitentias et importabiles imponentes, et praecipue paenas pecuniarias imponentes. Dicunt enim quod illa paena infligenda est quae magis timetur : et hanc dicunt esse paenam pecuniariam : non corrigentes peccatum, sed implentes crumenas : dicentes cum Roboam, III Reg. XII, 1 : Pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus. Tales sunt, qui omnia dura Scripturarum interpretantur de Laicis, et de se nihil : dicentes Laicos pecora esse : nec judicant parcendum esse pecoribus. Contra quod dicitur, Proverb. xii, 10 : Novit justus jumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia. Matth. XXIII, 4 : Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum. Contra quod dicitur, Isa. lviii, 6 : Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe. Isti autem omne onus legis imponebant humeris subditorum. Act. xv, 10 : Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portate potuimus.