MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Est autem status naturalis respectu fidelium.
Et sciendum, quod gratia sacramentalis in qua sunt omnes virtutes naturaliter, cum suscipitur, ut hujusmodi est introducens in vitam, et haec removet impedimentum proveniens ex destitutione naturae, et juvat ipsam et roborat et elevat et perducit. Hoc autem sufficit ut consecratus hac gratia collocetur in patria si decedat ante tempus liberi arbitrii determinatum ad operandum, et hic est status viae.
In adultis vero est aliter : gratia enim sacramentalis semper stat cum gratia virtutum, vel quae est virtus, quae est ad operandum propter Deum : qua gratia si non operetur, cum debet operari homo, non habet nisi signum viae et memoriale aliquod, et deformantur virtutes in ea,
et habet spem et fidem informem: quia si non operatur cum debet operari, et non impeditur aliunde vel simpliciter vel ad tempus, tunc peccat mortaliter, vel ex omissione, vel ex negligentia, vel ex aliquo alio : et sic est extra viam. Quia tamen habet signum vel memoriale viae hujus, adhuc habet aliquam spem, sed per illam nullum gaudium habet, quia est valde remota a termino : quia illa est non ad obtinendum aliquem terminum : sed illa spes est idem quod non diffidentia de Dei misericordia. Hoc autem non potest habere Gentilis. Vel, illa spes est respectu misericordiae ut iterum revocetur : quod iterum non potest habere Gentilis. Si autem operatur et est tamen in mortali peccato, in idem redit cum hoc qui non operatur. Sed si in veniali, non tamen hic est extra viam penitus, sed plus moratur in via, et a recta cadit in non rectam : sicut inter duos terminos et eosdem potest esse linea recta et curva, ut diameter et costa: sed diameter est brevior: unde rectum diffinitur, quod est inter terminos spatium brevissimum. Si autem sine peccato est, tunc habet spem formatam, ex qua oritur gaudium, licet non omnino plenum, quia non adhuc nisi in spe habetur praemium, quantum est de ipsis virtutibus, spe, fide, et charitate. Si autem superaddita fuerint dona ut amplior sit gratia, jam habetur pignus aliquod, secundum quod dicit Apostolus, II ad Corinth. I, 22: Dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Glossa, id est, dona quae sunt pignus Spiritus sancti, quod est in nobis. Et talis sic se habens jam plus habet quam spem : quia jam habet quamdam similitudinem ejus per gratiam facientem deiformem. Et de tali dicitur in Sententiis, quod talem rem aliquatenus non solum jam spe, sed etiam re habet, Pot- est in via adhuc plus teneri aquibusdam qui jam habent aliquam praegustationem : et illi non habent tantummodo pignus, sed et arrham, secundum quod arrha est pars praemii. Sed illi etsi sint in via, non tamen hoc habent secundum statum viae, sed ut sunt praeter statum viae. Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram : " In illa specie qua Deus est, nemo eum videt vivens vita ista, qua mortaliter vivitur in istis sensibus corporis . " Sed nisi ab hac vita quisque quodammodo moriatur, sive omnino exiens de corpore, sive ita aversus et alienatus a carnalibus sensibus, ut merito nesciat, sicut Apostolus ait, sive in corpore, nescio, sive extra corpus ''sit , cum in illam rapitur et subvehitur visionem. Hanc enim visionem mens ab omni corpore, et ab omni labe mundata, et a similitudine corporis alienata, et abrepta a corpore, habere potest.