Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Convenit cum dictis Doctoribus in secundo articulo, id est quod finis in particulari ostensus obscure, non necessitat, sed ostendit rationes quibus probant finem in communi necesaitare, idem efficacius probare de fine in particulari.
(a) Contra secundum articulum, quem concedo esse verum, sed videtur quod rationes primi articuti destruant secundum articulum. Nam illa ratio de fine, quod in fine ultimo non est defectus aliquis boni, nec aliqua malitia, videtur aeque efficaciter concludere de fine in particulari apprehenso, sicut de fine in universali apprehenso vel efficacius, quia in fine ultimo in particulari apprehenditur tota ratio finis in universali, et ita nullus defectus boni, nulla etiam malitia, imo videtur quod in solo illo ostenditur posse esse perfectio finis in universali.
Similiter illa ratio secunda pro primo membro de participatione plus concludit de fine in particulari apprehenso. Nam bona creata etsi sint bona per participationem, verius sunt bona per participationem ultimi finis in particulari quam per participationem ejus in universali; non enim participant illum in universali nisi quia participant ipsum in particulari, cum participans habeat participatum pro causa vel mensura a qua dependet essentialiter, et dependentia entitatis realis non est nisi ad ens reale, et ita ad aliquod singulare.