IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Sed est unum dubium, utrum ista filiatio realis sit eadem fundamento, scilicet naturae acceptae per generationem. Et arguit Doctor quod sic, quia respectus creaturae ad Deum, ut ad causam efficientem, est realiter idem fundamento, ut ostensum est in 2. lib. dist. .1. quaest. 5. ergo et respectus ad proximum efficiens est idem effectui, patet, quia omnes causae efficientes ordinate habent rationem unius causae totalis; modo una et eadem relatio non est eidem consubstantialis et non consubstantialis, sed si poneretur realiter distincta a fundamento respectu causae proximae, puta filiatio respectu matris, sequeretur quod esset realiter idem fundamento, et distincta realiter.
(b) Respondeo. Hic Doctor dicit quod illa filiatio non fuisset eadem naturae assumptae, quia potuit esse talis natura, et non a matre, quia immediate potuit creari a Deo, ergo potuit esse sine relatione ad matrem ; potuit etiam eadem natura generari naturaliter ab alia matre, et tunc non diceret relationem ad matrem priorem, et tamen esset eadem natura, et quod potuerit esse ab alia matre eadem natura, ostensum est supra in 2. lib. dist. 20. quaest. 2. ubi dictum est, quod idem, qui nunc est filius unius patris, potuit fuisse filius alterius patris.
(c) Si objicias. Hic Doctor per unam rationem ostendit quod ex quo filiatio fundata est, non videtur quod natura posset manere sine hac filiatione, licet natura potuisset produci in esse, ita quod non fundaretur in ea illa filiatio, sed postquam fundata est, videtur contradictio quod possit esse sine illa,
quia habentem hanc naturam esse filium, est ipsum esse genitum ab hac matre et in hac natura; sed qui genitus est ab hac matre in hac natura, id est, qui accepit per generationem hanc naturam a matre, non potest esse non genitus ab hac matre in hac natura ; patet, quia praeteritum non fuisse includit contradictionem.
(d) Respondeo. Hic Doctor dat duas responsiones. Prima est, quod si ponatur filiatio immediate fundari super generationem passivam, quae jam praeteriit, ut sive in re, sive in intellectu dicatur aliquis esse filius, id est, quod dicatur filius, vel realiter filiatione reali, vel intentionaliter relatione rationis, quia aliquando fuit genitus, ita quod esse filium non praedicet aliquid de praesenti realiter, licet vocaliter, sed tantum aliquid de praeterito, id est, cum dico, filius, non verificatur de ipso filiatio realis actualis, sed tantum filiatio praeterita, quae, ut sic, non est ens reale, sicut Socratem esse cursurum, licet compositio videatur esse de praesenti, tamen realiter non praedicatur aliquid, nisi pro futuro, quia aequivalet isti: Socrates curret. Ita hic, Socrates est genitus, aequivalet isti: Socrates fuit genitus, et secundum istum intellectum aequivalet isti: Socrates est filius, quia filiatio fundatur in generatione passiva praeterita: et hoc modo filius dicit relationem realem, sed non secundum esse simpliciter, scilicet actualis existentiae, sed secundum esse praeteritum, quod est esse reale secundum quid, sicut Socratem esse futurum ; vel magis, sicut potentia ante actum in natura possibili dicit relationem realem uno modo, sed secundum diminutam entitatem rei, sicut dicimus quod Antichristus est tantum ens in potentia, habet ut sic, tantum esse diminutum et secundum hunc modum videtur illa objectio procedere, quia secundum istam viam quicumque fuit aliquando filius, nunquam potest non esse filius ; quod fuit, non potest non fuisse, sicut etiam, quod quandoque est possibile, non potest non esse possibile, quamvis non sit actu praesens ; et secundum istam viam oporteret dicere quod Joannes, si esset annihilatus, adhuc esset filius Zebedaei, nec Deus posset destruere istam relationem quantumcumque fundamentum annihilaretur secundum existentiam actualem, et sic annihilata natura, Joannes adhuc diceretur filius, et sic filiatio non plus realitatis diceret de filio existente, quam non existente.