REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Primum dictum : Anima est per se producibi tis ; vide Scholium hic num 2. ubi multa contra errorem tenentem animas esse de substantia: Dei. Secundum : Philosophi non adimitteret animam esse creatam, de quo 4. d. 43. q. I. et 2. Report. d. I. q. I. quia dicerent productionem terminari prius ad totum. Tertium : Anima Adae simul cum corpore producta est. Ita contra errorem Origenis ponentis animas extitisse ante corpora, tenet Hier. ep. 27. ad Aug. et ep. ad Demetr. cap. 2. Cyrill. in id Joan. I. Erat lux vera. Leo ep. 11. Aug. 12. civit. 13. et 12. Trinit. 5.
Alia est opinio, quod anima habet materiam. Sed haec opinio absolute ponit eam fuisse creatam quia non praeexistebat aliquid ejus ; sed tota simul fuit creata, quantum ad materiam et formam.
Quidquid sit de hoc, dico quod possibile est animam creari sine corpore, quia licet forma, quae non producitur in esse, nisi productione totius, non producatur nisi per accidens (non enim est per se, loquendo de ente per se, quae non convenit composito, patet ex 7. Metaph. text. 42.), sed forma, quae nondum est producta productione compositi, sed aliqua productione sibi correspondente, illa non tantum cum entitate compositi, sed etiam per se potest produci, quia non necessario dependet in sua entitate ab esse compositi ; ideo dico quod anima creari potuit in corpore, non ita quod aliquid praesupponeretur sibi, quod sit pars producti.
Sed utrum fuerit creata, vel non ? Dico quod non potest probari per rationem naturalem, sicut nec animam esse immortalem, ut visum est in 4. d. 43. quaest. 1. et 2. ergo nec quod sit per se producta productione propria, supposito tamen quod est immortalis, etita per consequens, quod non subest causalitati naturae, nec quantum ad esse, nec quantum ad non esse , et ita si sit, erit immediate a Deo. Non tamen sequitur propter hoc quod creetur, nam nos ponimus illud chaos confusum natura praecedere perfectionem caeli, nam ex illa factum est caelum ; et tamen non dicimus caelum creari, cum illud chaos antecesserit formam caeli, licet non fuerit pars formae caeli, et nihilominus licet haec forma caeli non praesupponat materiam praejacentem, quae sit pars producti, et non subditur nisi causalitati primi entis, non tamen creatur, quia Deus non alia creatione creavit formam caeli, quam ea qua produxit totum caelum, et ideo non prius natura forma caeli fuit primus terminus creationis, quam totum caelum. Eodem modo diceret Aristoteles de anima, nam non creatur anima a Deo ex materia praejacente, quae sit pars illius productae, sed creatur in passo sicut est producta, et hoc necessitate naturae, ita quod non terminatur actio Dei ad animam, sed ad totum compositum ; unde non concederet ipse animam creari. Non enim imaginatus est ipse, sicut nos imaginamur, quod aliqua actio Dei terminetur in primo instanti naturae, vel temporis ad esse animae, et postea in secundo instanti infundatur, sed ponit actionem Dei terminari ad esse totius in primo instanti naturae.
Sed esto quod luerit creata, utrumne simul cum corpore ? Augustinus 7. super Genes. videtur dicere animam esse creatam cum Angelis, et postea accessisse ad corpus, et ponitur quaestio in littera cap. 3. dist. hujus. Sed manifeste habetur ab Augustino de Eccl. dogm. cap. 17. et ponitur 18. dist. inultimo cap. ubi dicit Augustinus animas non esse ab initio creatas inter caeteras intelligibiles naturas, nec simul creatas, sicut fingit Origenes. Vide litteram.
Item, omne opus Dei perfectum est, Deuter. 33. Dei perfecta sunt opera ; anima autem sine corpore non est opus perfectum et completum in specie ; ideo extra corpus non fuit formata.
Item, rationabile est si fuisset creata ante corpus, quod haberet aliquem actum sibi competentem,
ut intellectionem et volitionem ; ergo posset mereri et demereri ante ejus unionem in corpore ; sed hoc negat Apostolus de omni alia anima a prima anima primi hominis, ad Rom. 9. loquens de Jacob et Esau ; ergo, etc.
Ad primum argumentum in oppositum, dico quod non omne compositum et forma fiunt eadem factione, nec forma fit tantum per accidens et compositum per se; sed anima etsi fiat in corpore, tamen alia factione accipit esse, saltem quae praecedit ordine factionem compositi. Et secundum hoc possunt assignari duae factiones passivae ; una formae, altera compositi.
Dices quod forma non potest habere partem sui de qua fiat ; ergo creatur.
Non valet, quia dicent quod aliquid praesupponit formae necessario ad suum esse recipiendum.
Ad secundum, eodem modo currit de forma, quae accipit esse productione compositi ; in tali enim productione fieri totius est via et ratio ad esse partis. Non valet autem de par.te, cui non repugnat esse per se seorsim, et cujus esse est via ad esse totius. Unde talis pars in toto habet per se esse, inquantum terminus creationis, licet tamen pars talis habeat esse in toto per accidens, inquantum est informans materiam, tamen non repugnat tali esse per se, ideo talis pars potest terminare creationem per se. Non sic est de aliis formis, quarum esse non est, nisi tantum in materia, quia educitur de potentia materiae, et ideo illa, quae non educitur de potentia materiae, potest per se esse, et non alia.