Quod resurrectio mortuorum in articulis fidei exprimitur.
Ad hanc igitur fidem resurrectionis confitendam, in symbolo apostolorum positum est: carnis resurrectionem.
Nec sine ratione additum est, carnis: quia fuerunt quidam etiam tempore apostolorum, qui carnis resurrectionem negabant, solam spiritualem resurrectionem confitentes, per quam homo a morte peccati resurget: unde apostolus, II ad timoth.
II, dicit de quibusdam, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem iam factam, et subverterunt quorumdam fidem, ad quorum removendum errorem, ut resurrectio futura crederetur, dicitur in symbolo patrum: exspecto resurrectionem mortuorum.