CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De fortitudine furoris, quae est una de
fortitudinibus verae fortitudini adjun- Inferunt autem etiam quamdam fortitudinem quae est ex furore super veram fortitudinem. Fortes enim videntur etiam illi qui propter furorem ardua aggredi videntur, et terribilia sustinent, et quemadmodum ferae feraliter ex ira feruntur in eos qui se vulnerant, vel aliquod inferunt nocumentum, sine praeordinatione rationis et electionis. Hoc autem per similitudinem est ad vere fortem. Quia et ipse fortis speciem furoris habet in aggrediendo et sustinendo, et in omnibus qui sunt in fortitudine praeterquam in fine. Fortis enim cum impetu aggreditur : furor autem ad pericula impetuosissimus est. Unde et Homerus dicit ad Hectorem, " Virtutem immitte furori et virtutem erige. " Et est versus hexameter in Graeco idiomate. Et intendit per virtutem fortitudinem, quae in aggrediendo immiscenda est in furorem : quia ex furore multum coadjuvatur : eligenda est tamen super furorem, ut furor judicium et electionem et finem, cujus gratia fit, non impediat vel obnubilet. Adhuc autem Homerus ad Hectorem, " Austeram per singulas nares virtutem, supple, exsuffia, et ebullivit sanguis. " Qui etiam versus hexameter est : et intendit quod austera virtus sit fortitudo furori immixta, quae omnem austeritatem in hostes ostendit. Haec autem per singulas nares exsufflatur : quia furor calorem et spiritum et sanguinem ad superiora et exteriora extendit, et cor accendit evaporatione fellica, quod accensum multum spiritum trahit, et nares ad spiritus attractionem dilatat : quod totum ebullitione sanguinis perficitur. Sanguis enim ebullitus, causa est spirituositatis : spirituositas autem audaciae. Omnia enim talia dicta poetarum significare videntur furoris erectionem ad aggrediendum et sustinendum.
Sed in hoc est differentia, quod in fine non conveniunt. Fortes enim propter bonum virtutis operantur quaecumque faciunt, quibus furor cooperatur, sed non dominatur : ferae autem sive furiosi homines feris similes operantur ista per tristitiam, vel quae illata est, vel quae timetur inferenda, sive in damnis,sive in laesione inferatur. Faciunt enim propter vulnerari, vel propter timere vulnerari, vel propter aliam paenam. Quare si ferae in sylva vel in palude essent, ubi nec alium timerent, si adveniret ad vulnerandum vel laedendum : ita isti ferales homines non provocati non laederent. Tales igitur qui e dolore illato et furore impulsi sunt ad periculum sustinendum, et propter furorem non praeordinant et praevident de periculis, nec vere fortes, nec civiliter sunt. Si enim tales vere fortes essent, asini etiam fortes essent, quod concupiscentia irigonorum detenti quando esuriunt a pascuis eorum non desistunt, quamvis aliquando periculose percutiantur. Unde Homerus : " Asinus juxta culturam iniens intulit pueris. " Adhuc autem et secundum hoc etiam adulteri fortes essent, qui propter concupiscentiam qua detenti sunt, multa audacia operantur et periculosa. Patet igitur quod vere fortia non sunt, quaecumque per dolorem vel furorem sunt ad periculum impulsa.
Haec tamen fortitudo furoris verae fortitudini connaturalissima videtur esse in tribus. Coadjuvat enim in impetu,imitatur
in aggressu, et adaequat fortitudinem in sustinentia periculi a principio usque ad finem. Adhuc autem quamvis dolorem habeat in periculo, tamen hunc dolorem ad finem parum reputat propter finis delectationem, et hoc similiter facit vere fortis : et ideo verae fortitudini non est dissimilis, nisi in duobus, scilicet quia non praeeligit et praeconsiderat periculum, ordinando et disponendo qualiter se periculo immittat: et in fine, quia quod fortis facit propter bonum, furiosus facit ut laedat et vindicet. Et ideo si praeacciperet electionem ista fortitudo, et ad bonum dirigeret, cujus gratia faceret, pro certo vera fortitudo esset : homines enim irati dolent quidem in periculis, sicut vere fortes : punientes autem et ulciscentes, delectantur, et efficiuntur eis pericula dulcia,dummodo ulcisci possint: sicut et fortis Injurias non reputat gratia boni virtutis quod defendit. Qui ergo propter furorem immittunt se periculis, pugnaces quidem proprie dicuntur, non autem proprie dicuntur fortes. Non enim hoc faciunt propter bonum virtutis quod defendant, nec faciunt ex electione prout ratio recta praecipit, sed faciunt hoc propter passionem irae vel furoris quae eos impellit : tamen aliquid simile habent ad vere fortem, sicut diximus.