PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur:
" Oneribus quae portare non possunt. "
Parum enim portare possunt infirmi-Unde Dominus compatiens infirmis, et super affliclos pia gestans vlsccra, dicit, Joan. XVI, 12 : Adhuc multa habeo vobis dicere : sed non potestis portare modo.
" Et ipsi uno digito, "
Hoc est, adjutorio minimae compassionis, vel demonstratione minimi adjutorii. Matth. XXIII, 4 : Digito autem suo nolunt ea movere. Contra quod dicitur, Isa. XL, 12 : Qui appendit tribus digitis molem terrae, hoc est, tribus adjutoriis sublevat onera infirmorum adhuc terrenorum, hoc est, compassione cordis, consolatione oris, et supportatione bperis. Isti autem aggravant quotidie et deprimunt.
" Et ipsi, " per vos ipsos, " uno digito vestro, " hoc est, unius adjutorii demonstratione, " non iungitis, " nedum dicam quod sublevalis, " sarcinas. " Contra quod dicit Apostolus, ad Galat. VI,2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Ad Roman. xv, 1 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. De istis dicitur, Amos, VI, 6 : Optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.
" Vae vobis, qui aedificatis monumenta Prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos.
Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulcra. "
Secunda maledictio est de hoc quod ore laudabant Sanctos, et opere cum interfectoribus Sanctorum conveniebant. Et ideo iterum reprehenduntur de crudelitate simul et avaritia. Sanctos enim laudabant propter oblationes et vota Sanctorum quae accipiebant : cum tamen in persecutione Sanctorum vivorum convenirent cum occisoribus Sanctorum.
Dicit autem in hac maledictione duo. Primo enim ponit maledictionis intermi-: nationem, et secundo ponit causam.
De primo dicit sic : " Vae vobis. " Michaeae, III, 9 et 10 : Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israel : qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis : qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate.
" Qui aedificatis monumenta Prophetarum, "
Solcmni structura. Populus enim videns Eolemnitatem aedificationis, facilius inclinatur ad supplicationes, et ad vota, et oblationes. Accipiebant tamen auctoritatein hujus aedificationis, Isa. XI, 10, ubi dicitur : Erit sepulcrum ejus gloriosum. Et, I Machab. XIII, 27 et seq., ubi Simon supra sepulcra parentum et fratrum suorum structuram fecit solem.nem. Etpouitin eis pyramides et naves, quae longe a navigantibus mare videri possent: Nec reprehendit Dominus honestatem sepulturae exhibitam Sanctis, sed intentionem : quia hoc causa avaritiae fecerunt, et in vita occisoribus consenserunt. Genes. XXIII, 6 : Domine, princeps Dei es apud nos : in electis sepulcris nostris sepeli mortuum tuum.
" Patres autem vestri. "
Unde non lanium haereditatem terrae ad vos mittentes, sed etiam malitiae. Exod. xx, 5 : Visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me.
Ezechiel. XVI, 3 et 4 : Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus.
" Occiderunt illos. "
Act. VII, 52 : Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis.
Sed
" Profecto testifieamini, "
Per hoc quod adhuc quaeritis me interficere, et Apostolos, et eos qui testimonium de me perhibuerunt : sicut Joannes, et Zacharias, pater ejus. Sapient. IV, 6 : Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, tesles sunt malitiae adversus parentes in interrogatione sua. Testificantur enim per imitationem operum quod sunt filii homicidarum.