MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. III.
Collige igitur ex praedictis, et nota, quod tripliciter possunt distingui gradus quibus ascenditur ad videndum Deum. Primo, secundum ordinem actuum naturalem in se, sicut docet Augustinus in libro de Quantitate animae , ponens gradum primum inter actus animae vegetationem, qui communis est cum arbustis. Secundo, sensum, qui est in nobis communis brutis. In tertio, memoriam intelligibilem, quae est communis doctis et indoctis, bonis et malis. Quartus gradus est elevare se supra se, et mundare oculum ab omni terrenitate. Quintus est ipsam custodire atque firmare puritatem. Sextus est. serenum et rectum adspectum In id quod videndum est dirigere. Septimus gradus est non jam gradus, sed mansio et visio ipsa veritatis. Item eosdem gradus aliter nominat sic dicens : " Igitur ascendentibus sursum versus, primus actus animae docendi causa dicatur animatio. Secundus, sensus. Tertius, ars. Quartus, virtus. Quintus, tranquillitas. Sextus, ingressio. Septimus, contemplatio. " Possunt et hoc modo appellari: Primus, de corpore. Secundus, per corpus. Tertius, circa corpus. Quartus, ad seipsam. Quintus, in seipsam. Sextus, ad Deum. Septimus, apud Deum. Possunt et sic: Primus, pulchre de alio. Secundus, pulchre per aliud. Tertius, pulchre circa aliud. Quartus, pulchre ad pulchrum. Quintus, pulchre in pulchro. Sextus, pulchre ad pulchritudinem. Septimus, pulchre apud pulchritudinem. Sed ista videre ut videnda sunt, vere paucorum est : neque ad hoc quisque nisi vera religione fit idoneus, Est enim religio vera, qua se uni Deo anima, unde se peccato velut abruperat, reconciliatione religat.
item, Distinguuntur isti gradus secundum statum potentiarum respectu objectorum, ut primus gradus sit visio in sensu secundum imaginationem, et hic utitur mundo tamquam speculo. Secundus gradus est in imaginatione secundum imaginationem : hic non mundo, sed mundi imagine utitur in speculo. Tertius gradus est visio in imagine secundum rationem, quando per visibilium similitudines ad invisibilia ratio deducitur. Quintus, in ratione secundum, rationem, quando ex quibusdam cognitis ad aliqua cognita ratio ratiocinando progreditur. Sextus, supra rationem non praeter rationem, quando per mentis sublevationem cernit quod naturae metas transcendit, et ei quod per aciem intelligentiae cernitur, natura rerum acquiescit. Septimus, supra rationem et contra
rationem, et hic est speculatio fidei, quae est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Octavus est exstasis sive raptus, in qua Rachel, id est, actio moritur, et Benjamin, id est, perfectio contemplationis generatur. Omnes hi gradus distinguuntur secundum ordinem potentiarum, vel actuum respectu objectorum.