CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De exemplo, quid sit et qualiter se habeat ad syllogismum et ad inductionem.
Cum exemplum annexum sit inductioni, eo quod ex multis exemplariter acceptis fit inductio, post inductionem determinandum est de exemplo, quid sit in genere argumentationis, et qualiter se habeat ad syllogismum et ad inductionem.
Dicimus igitur quod exemplum est argumentatio, quando sive in qua medium extremo inesse ostenditur per id quod est simile tertio: et sic exemplum quatuor terminos habere necesse est. Oportet autem in exemplo sumi, quod primum insit tertio per medium, et quod primum sit simile tertio, hoc est, primum inesse tertio per simile tertio, et quod hoc simile sit evidentius. Et hoc ostenditur facilius in terminis sic, ut primum sit malum in quo sit a, B autem sit contra confines inferre bellum : et hoc autem in quo est c sit Athenienses pugnare contra Thebanos: in quo vero d sit pugnare Thebanos contra Phocenses. Si ergo volumus ostendere, quoniam Thebanis, hoc est, contra Thebanos pugnare malum est Athenienses, quod est ostendere primum de tertio per medium: et ideo sumendum est medium, id scilicet, quoniam contra confines pugnare malum est. Et si volumus ostendere primum de medio, hoc ostendemus per simile vel similia tertio: quia hujus quod est primum inesse (quod prius ad medium sumptum est quando primum de tertio concludebatur) fides fit et efficitur ex simili vel similibus notis et notioribus, quam notum sit primum inesse tertio, ut verbi gratia, quoniam Thebanis contra Phocenses confines suos pugnare malum fuit, et quod evidens sit et notum. Sic ergo argumentandum est primum de tertio per medium concludendo sic, confines contra confines pugnare malum est: Athenienses pugnare contra Thebanos, est pugnare confines contra confines: ergo manifestum est malum esse Athenienses pugnare contra Thebanos. Manifestum est enim quoniam b (quod est contra confines pugnare) inest ipsi c, hoc est Athenienses contra Thebanos pugnare : quia hoc est contra confines pugnare : et idem etiam inest ipsi quod est d, quia Thebanos et Phocenses pugnare est confines contra confines pugnare: et ideo utrumque istorum et c et d est contra confines pugnare. Manifestum etiam est quoniam a (quod est malum) inest d, et est manifestius et evidentius quam quod a insit c, hoc est, quod primum inest quarto, quod est simile tertio, manifestius est quam quod primum inest medio: quia quod a inest b (hoc est, primum medio ostenditur per d, quod est simile tertio.
Similiter autem est sive eodem modo si per plura similia fides fit vel fiat medii ad extremum, quo scilicet probetur primum extremum inesse medio: quae tamen omnia sint similia tertio. Et quamvis plura similia inducantur, non tamen omnia induci debent: quia sic esset inductio. Attendendum autem quod in exemplo secundum ea quae dicta sunt, duae sunt argumentationes : ostenditur enim primum de tertio per medium : et hoc fit per syllogismum. Secun do autem quasi inproar
gumentatione (quae loco prosyllogismi est) ostenditur primum de medio per simile tertio : et in illa argumentatione trahitur fides ab exemplo : in priori autem argumentatione fides trahitur a medio.
Si quis autem opponat, quod non sic diffinit Boetius exemplum in Topicis suis, qui dicit quod exemplum est quando particulare ostenditur de particulari per particulare simile : particulare autem non potest esse medium, sicut ostensum est supra in his quae de inventione medii dicta sunt : et sic falsum videtur esse quod dictum est de ostensione primi de tertio per medium, et ostensione primi de medio per simile tertio. Sed ad hoc dicendum, sicut dictum est paulo ante, quod in hoc completur diffinitio exempli, quando primum ostenditur de medio per simile tertio : et in tali ostensione oportet evidentius esse, quod primum inest ei quod est simile tertio, quam quod primum inest tertio: et ideo exempli substantia consistit in comparatione primae praemissae ad ultimam conclusionem : et prima praemissa est particularis, et ultima conclusio similiter est particularis: praemissa enim est malum esse Athenienses pugnare contra Phocenses : et ultima conclusio est Athenienses pugnare contra Thebanos : hoc enim fuit probandum per exemplum: et ideo quod primum probatur de medio, non facit exemplum : sed quod primum de tertio per simile tertio, hoc facit exemplum : et ideo nihil est quod objicitur de medio.
Manifestum est igitur ex his, ex quo praemissa est particularis et ultima conclusio est particularis, quoniam id in quo completur exempli ratio, est sicut pars ad partem se habens . Probatur enim in eo particulare per particulare, et non habet se exemplum ad id per quod probatur, nec ut pars ad totum universale, neque ut totum universale ad partem, sicut est in syllogismis qui per dici de omni probantur : sed se habet sicut pars ad partem, sive sicut particulare ad particulare, quando ambo duo particularia sunt sub eodem communi, sicut Athenienses pugnare Thebanis, et Thebanos pugnare Phocensibus, ambo sunt sub hoc medio quod est confines pugnare contra confines, et hoc esse malum : sed alterum istorum particularium evidens est: et ideo ex illo infertur primum. In hoc igitur exemplum differt a syllogismo. Unde exemplum reducitur ad duos syllogismos, sicut in ante habitis istius capituli ostensum est.
Si autem quis objiciat, quod tunc quando primum concluditur de medio, aut concluditur de medio universaliter sumpto, aut de medio sumpto indefinite. Si concluditur de medio universaliter sumpto, fallacia consequentis erit in argumento, in quo primum de medio concluditur per simile tertio : quia universale infertur ex particulari, quod non contingit : sed potius e converso particulare debet inferri ex universali. Si autem concluditur primum de medio sumpto indefinite : tunc non valet secundum argumentum : eo quod non habet universalem propositionem, ex qua sola fit illatio syllogistica. Ad hoc autem dicendum quod primum ostenditur de medio universaliter sumpto per simile tertio, sed non ex necessitate, sed potius ex praeconfessione respondentis, scilicet si concedatur similiter esse in uno et in aliis, sicut si Thebanis malum est pugnare contra Phocenses, quod omnibus confinibus sit malum confines impugnare. Et sic cum reducitur in duos syllogismos, secundus de se habet necessitatem : primus autem qui prosyllogismus est vel loco prosyllogismi, probabilis est, non de se, sed ex praeconfessione habet necessitatem . Primus enim probat primum de medio per
simile tertio : et illo facto secundus probat propositum per medium jam probatum. Exemplum autem differt ab inductione in hoc, quod inductio ex omnibus individuis inductis ostendebat extremum inesse medio, et ad extremum non copulabat syllogismum : ostendit enim inductio ostendendum primum de medio per omnia medii particularia, et non concludit primum de postremo. Exemplum autem concludit primum de tertio per medium, et non per omnia particularia, sed per aliquod vel aliqua. Unde inductio ex omnibus individuis extremum ostendebat inesse medio, et ad extremum non copulabat syllogismum : hoc autem quod est exemplum, et copulat ad extremum, et non ex omnibus singularibus, sed ex quodam vel quibusdam ostendit.
Reducitur autem exemplum ad inductionem in hoc, quod multa exempla faciunt unam inductionem, per hoc quod multa exempla multa concludunt particularia, ex quibus aggregatis fit universale quod concluditur in inductione : et sic multa exempla faciunt unam inductionem. Quamvis autem multa exempla faciant unam inductionem, et inductio una reducatur in syllogismum unum : non tamen propter hoc exemplum reducitur in syllogismum unum : quia exemplum eo modo quo in syllogismum reducitur, quatuor habet terminos, et ideo non potest reduci in syllogismum unum. Eo autem modo quo multa exempla unam faciunt inductionem, aufertur medium in eis, et remanent tres tantum termini, scilicet primum, et tertium, et simile tertio : sed multa tertia in unum tertium aggregantur, et multa similia tertio aggregantur in unum tertio simile. Et sic multa exempla eo modo quo faciunt unam inductionem, in unum reducuntur syllogismum immediate. Tamen eo modo quo exemplum quatuor habet terminos, exemplum in unum syllogismum reduci non potest. Hoc autem manifestum est, si.quis:Conferat ad invicem unius generis multa exempla.
Notandum autem cum exemplum nullam secundum se faciat necessitatem, quod principaliter nec pertinet ad dialecticum, nec ad demonstratorem, sed ad rhetorem : secundum tamen quod non ex se, sed ex praeconfessione facit probabilitatem, potest referri ad dialecticum.