Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Contra secundum articulum arguit per rationem eorum, quia si voluntas necessario fruitur fine in universali apprehenso obscure, multo magis fruitur fine in particulari obscure viso, cum ibi tota ratio finis in universali includatur, imo magis ; ergo tertia ratio magis probat de fine particulari.
Similiter secunda ratio magis probat de fine particulari, quia creaturam esse participantem dicit dependentiam essentialem, quae non est nisi ad ens particulare; participans non habet participatum pro causa vel pro mensura a qua essentialiter dependet: Dependentia enim entitatis realis non est nisi ad ens reale, et ita ad singulare i et loquitur hic de dependentia quae fundatur in ente reali, actu existente, quia talis non est nisi ad ens reale actu existens. Quod dico, quia in genere animalis, species realiter mensurantur a perfecta specie illius generis, et sic essentialiter dependent ad mensuram, non tamen vere realiter.