QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum inhaerentia sit de essentia accidentis ?
Arist. hic cap. 1. Albert. ibid. quaest. 3. D. Thom. teci. 1. et in 4. dist. 12. q. 1. art. 1. Cajet. de ente et essentia cap. 7. quaest. 15. Duranti. 4. dist. 12. Palu. ibid. quaest. 2. Aegid. We quaest.2. et Theor. 41. de Euchar. Zimara, Theor. 3. Aemilius Acerbus, lib. 3. Peripat. qq. q. 1. Hervae, Quodlib. 4. qq. Tromb. hic quaest. 1. Antom. Andr. ibid. Fonseca, cap. 1. quaest. 2. sect. 2. Suar. disp. 37. sect. 2. vide Scotum in 4. dist. 12. q. 1.
Quod non, quia essentia passionis praecognoscitur demonstrationi, cum sit medium ex 2. Poster. text. com. 8. et 25. inhaerentia ejus concluditur. Item, tunc esset nugatio, haec albedo inhaerens, quia addere aliquid ei de cujus essentia est, nugatio est. Item, tunc conceptus relationis in communi non esset simplex, quia includeret respectum ad objectum, et alium ad subjectum; et ita relatio non esset generalissimum, quia generalissimi est conceptus simplex.
Item, quantitas manet in altari sine inhaerentia ad subjectum.
Contra, quo aliquid formaliter est ens, est de ejus essentia, sed accidens est ens, quia entis, in littera, text. com. 2. et text. com. 3. Similiter sedere magis ens quam sessio, etc. Item, illa inhaerentia differens non esset substantia: ergo accidens: ergo ejus est alia inhaerentia, et sic in infinitum. Item, si differunt, posterius est conceptu accidentis: ergo conceptus accidentis in se prior est et absolutus, et ita definibilis sine subjecto, contra Aristotelem cap. 3. text. com. 17. et inde.
Responsio, distinguitur primo de accidente, quia accidens si accipitur pro illo, quod per se significat nomen, ut pro conceptu, quem importat nomen accidentis per se, qui est ipsa accidentalitas, synonymum videtur cum hoc, quod est inhaerentia, et tunc nulla est quaestio. Si accipiatur pro illo, quod denominat hoc concretum accidens, puta pro quantitate, sic quaestio habet locum, et sic fiat deinceps sermo. Tunc distinguitur secundo de inhaerentia, quod inhaerentia est duplex. Una est actualis unio accidentis existentis cum subjecto existente, ut actus aliqualis cum potentiali. Alia est dependentia sive essentialis ordo accidentis secundum quidditatem suam ad substantiam, secundum quidditatem suam. Prima patet. Secunda probatur, quia demonstratio abstrahit ab existentia, et a consequentibus rem, inquantum existit, aliter non esset necessariorum; demonstratur autem aliqua inhaerentia passionis ad subjectum, igitur ista est alia a prima, quae scilicet est existentia, vel conditio propria existentiae.
Et hoc forte consuevit dici de inhaerentia actuali et apliludinali, prima non semper inest accidenti, secunda semper inest, sive existenti sine subjecto, sive non existenti. Contra, aptitudinalis in accidente separato non verificat aliquam praedicationem denominativam, sicut secunda hic.
Tertio exponitur illud quod dicitur de essentia. Non enim idem est esse de essentia A, et esse idem essentialiter vel realiter ipsi A. Primum quidem infert secundum, sed non e converso, quia de essentia Apraecise est illud, quod includitur per se in conceptu quidditativo A, et ideo ponitur in ratione ejus quidditativa, non ut additum ; potest autem esse realiter ipsi A idem, licet sit extra conceptum ejus, puta unitas, veritas, etc. extra conceptum entis, qui prior est illis, secundum Avicennam 5. non tamen illa dicunt rem aliam ab ente, quaere in quarto, quaestione de Uno. Vocantur tamen forte ab Avicenna accidentia extendendo contra essentiale strictissime sumptum; exemplum hic de gradu addito albedini remissae, quando intenditur, secundum unam opinionem est idem realiter, nec tamen de essentia hujus.