PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Quod consentitis operibus patrum vestrorum. "
Joan. VIII, 41 : Vos facitis opera patris vestri. Et, Infra, v. 44 : Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere.
Explanat autem quod dixerat:
" Quoniam quidem ipsi "
Scilicet patres vestri, " eos occiderunt. " Et, ideo dicuntur, Matth. XXIII, 33, serpentes, genimina viperarum : quia sunt venenati venenatorum filii, ut dicit Chrysostomus.
" Vos autem aedificatis sepulcra eorum, "
Scilicet Prophetarum : dissimili quidem causa, sed pari malitia : quia avaritia est causa aediticationis : sed crudelitas causa interfectionis. Et ideo nec illi neque isti poterunt effugere a ventura ira. Matth. xv, 8 : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me . Et ita corde longe isti distabant a Prophetis. Isa. lxiii, 16 : Abraham nescivit vos, et Israel ignoravit vos. Job, v, 1 : Voca si est qui tibi respondeat, et, ad aliquem Sanctorum convertere. Quasi dicat : Nullus te exaudit Sanctorum, quem non imitaris per effectum operum.
" Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos Prophetas et Apostolos, et ex illis occident, et persequentur :
Ut inquiratur sanguis omnium Pro. phetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
A sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
Vae vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. "
Hic confirmat quod dixit per auctoritatem Scripturarum.
Dicit ergo : "Propterea, "et sciatisvos maledictos, et condemnandos: " et, " hoc est, etiam " sapientia Dei dixit. " Sapientiam Dei dicere dicit, quod non in uno loco scriptum promulgat auctoritas.
Quod enim dicit: " Mittam ad illos Prophetas, " dicitur, Jerem. VII, 25 et 26 : Misi ad vos omnes servos meos Prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens. Et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraveruntcervicem suara, et pejus operati sunt quam patres eorum.
" Et Apostolos, " hoc est, nuntios. Jerem. VII, 13 : Locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis : et vocavi vos, et non respondistis. Haec enim locutio facta est per Apostolos, hoc est, per nuntios.
" Et ex illis occident. "
Hoc dicitur, III Reg. XIX, 10 : Domine, altaria tua suffoderunt, prophetas tuos occiderunt, et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam. Psal. lxxviii, 3 : Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem: et non erat qui sepeliret. In libro II Paralip. XXXIII, 1 et seq., dicitur quod Manasses replevit Jerusalem cruore innocentium usque ad os .
" Et persequentur, " sicut Eliam sunt persecuti. II ad Timoh. III, 12: Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Matth. x, 23: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam.
" Ut inquiratur, etc. "
Ecce tangit pro tanto reatu condemnationem.
Quod autem dicit: " Ut, " non est causativum sed consecutivum : quia talis inquisilio sequitur tale peccatum, licet non faciant propter illud.
"Inquiratur, " hoc est, requiratur. Genes. IX, 5 : Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus. Bestias vocat quasi yastias dictas : viros autem ab animositate : et homines ab humo. Et ideo quocumque modo, sive in ira bestiali, sive pro humo, sive pro animositate sanguis Sanctorum effundatur, requiretur a Domino sanguis omnium Prophetarum.
Apocal. VI, 19 : Usquequo, Domine (sanctus et verus) non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra.
" Qui effusus est, " tanquam profanus fuerit et immundus, " a constitutione mundi, " in quibus omnibus ipse Agnus Dei occisus est. Apocal. XIII, 8 : Agnus qui occisus est ab origine mundi. Zachar. ii, 8: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.
" A generatione ista " homicidarum, qui nequitias paternas haereditate possederunt. Deuter. XXXII, 5 et 6 : Generatio prava atque perversa. Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? Et post, v. 20 : Generatio enim perversa est, et infideles filii. Psal. lxxvii, 8 : Generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Haec est generatio viperarum. Luc. iii, 7 : Genimina viperarum." A sanguine Abel, "
Quem primo hujus generationis pessimae et viperae occidit Cain, a quo generatio homicidarum incepit . " Usque ad sanguinem Zachariae, " qui fuit filius Joiadae sacerdotis, quem Joas rex praecepit lapidari, II Paralip. XXIV, 20 et 21, ubi sic dicitur: Spiritus Domini induit Zachariam, filium Joiadae sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dicit eis: Haec dicit Dominus Deus: Quare transgredimini praeceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos? Qui congregali adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.''