MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g IV.
Secundo modo sunt gradus in hujusmodi elevatione animae ad Deum, secundum majorem habituum gratuitorum perfectionem, animam super posse naturae magis et magis elevantium, et Deo propinquius conjungendum. Inter quos primo gradu elevant gratiae sacramentales, impedimenta culpae et paenae removentes, et fomitem diminuentes, quae animam trahunt deorsum. Secundo gradu sunt virtutes animam in esse gratuito perficientes primo, et per operationes in finem dirigentes. Tertio gradu sunt dona animam ad excellentiores actus gratuitos perficientes, et magis fini conjungentes. In quarto sunt fructus animam secundum possibilitatem viae Deo conjunctam delectantes et reficientes. Ex his quatuor gradibus a latere currunt beatitudines circa subjectum, in quo sunt praedicti habitus, statum perfectionis secundum modum viae complentes.