QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Praemissa triplici distinctione, scilicet accidentis in per se significatum et denominatum, inhaerentiae in actualem et aptitudinalem, et ejus quod est esse de essentia alicujus, vel idem ei essentialiter aut realiter, ponit tria dicta. Primum: Nulla inhaerentia est de essentia accidentis denominative sumpti. Ratio, quia est respectus fundatus in eo, et sic posterior ipjo, de quo fuse Doct. 4. d. 12. q. 1. Secundum : Inhaerentia aptitudinalis est idem realiter accidenti. Ratio, quia perseitas non distinguitur a substantia, et quia illa inhaerentia est omnimo inseparabilis ab accidente, quod est signum indistinctionis realis ex Doctore 2. d. i. q. 4. Tertium : Inhaerentia actualis non est idem actualiter accidenti denominativa, quia unum manet altero destructo, ut in Eucharistia ; sed haec ratio tantum currit in accidente absoluto, quia relatio non potest non inesse actu, si est, ut habet Doctor d. quaest. 1. de quo iterum 1. 8. erit sermo, vide Scot. late de hac quaest, d. q. 1.12. ubi satisfacit locis Arist. in contrarium. Vide Ant. Andream hic q. 1. qui clarius tradit doctrinam circa solutionem argumentorum. Adverte hic ex solutione primi in fine, Scotum prius scripsisse expositionem textus, quam has quaestiones, falluntur ergo qui tribuunt illam expositionem Antonio Andreae.
Ad quaestionem ergo primo dico, quod neutra inhaerentia est de essentia accidentis, secundo modo sumpti, scilicet accipiendo accidens pro eo quod hoc nomine denominatur, ut quantum, quale et hujusmodi. Tum, quia fundamentum respectus est aliquid praeter respectum, respectus utriusque inhaerentiae in substantia non fundatur, quia tunc substantia inhaerens esset,et non esset terminus respectus ; ergo in accidente absoluto, et non in aggregato ex absoluto et illo respectu, quia non est ratio fundamentalis respectu sui, igitur in absoluto praecise; ergo est extra conceptum ejus quidditativum, cum respectus sit posterior natura fundamento. Tum, quia inhaerentia videtur ejusdem rationis in quantitate et qualitate; ergo si est de essentia utriusque, potest ab utroque abstrahi conceptus, dictus in quid de ipsis inferior conceptu entis et superior eis. et ita non erunt generalissima. Secundo dicitur, quod inhaerentia secunda est eadem essentialiter, sive realiter accidenti secundo modo sumpto. Tum, quia passiones entis dictae de inferioribus, non dicunt aliud ab ente in eis ; ergo cum substantia dicitur prima, accidens posterius, quae prius et posterius dividunt ens, ut passiones, primum non dicit aliud a substantia, nec posterius aliud ab accidente, sive ab ente inhaerente ; per se autem ens, sive in se ens et inhaerens, sive in alio existens, pro eodem accipio, sicut prius et posterius. Tum, quia ille ordo abstrahit ab existentia, et fundatur super quidditatem possibilem, ista fundamenta sunt immutabilia, quia Deus necessario exemplat quidditates possibiles, et voluntas si quem actum habet respectu illarum, similiter ille est necessarius; stantibus autem fundamentis ordinis immutabilibus, non videtur ordo mutabilis in altero, et ita nec differentia potest concludi per viam separationis possibilis. Si ponitur hoc, Aristoteles diceret quod esset contradictio, 1. Physicorum, text. com. 39. erit intellectus impossibilia quaerens, qui dicit passiones separari a subjectis, et loquitur de intellectu, quem posuit Anaxagoras.
Contra hoc tamen videtur illud, quod dicit 4. Physicorum, cap. de Vacuo. text. com. 58. si sonus sine corpore, numquid esset vacuum? Tertio dicitur, quod inhaerentia prima non est idem realiter accidenti secundo modo sumpto, nec etiam existentiae accidentis, si ponatur illa aliud ab accidente Tum, quia idem realiter non manet et corrumpitur; accidens etiam existens manet non manente inhaerentia prima, alias si illa maneret, cum propter ipsam, subjectum denominabatur prius ab accidente, et dicebatur panis quantus, diceretur ita post transubstantiationem panis, quod est falsum. Tum, quia extremum unum ordinis illius mutabile est, alio manente, quia actus voluntatis divinae respectu cujuscumque existentiae ex tra se, contingens est; ergo ordo non manebit altero extremo tantum manente, et sic per viam separationis concluditur aliud esse hoc ab illo. Contra ista duas rationes arguitur : nam ponatur panem manere, et separatim a quantitate qua prius afficiebatur, quomodo non manebit inhaerentia? Si dicatur alterum extremum jam esse mutatum, quia panis factus est non quantus, hoc nihil est, quia panis non fuit extremum dependentiae, inquantum quantus, sed inquantum panis absolute. Respondeo, haec difficultas communis est omnibus unitis potentibus manere seorsum, ut in anima et corpore hominis ; in Verbo et natura humana, quomodo neutro extremo mutato, ut videtur, secundum aliquid absolutum, relatio non manet, quae prius. Et ibi adducitur illud de fine, 7. Metaphys. text. com. 60. de A et B. sed hoc de tacto non accidit separatione accidentis, quia subjectum non ponitur manere, licet possit manere; unde istam difficultatem differo usque ad ultimum capitulum octavi, ubi proprie habet locum.
Ad argumenta, alius et alius conceptus sufficit ad praecognosci et concludi, quia alia notitia et prior natura hujus quam illius. Aliter, quid nominis praesupponitur non quid rei.
Secundum concludit pro prima parte solutionis, non contra secundam, quia non est nugatio hic, ens unum.
Tertium concludit pro prima parte solutionis.
Quartum pro tertia parte, ex qua sequitur prima pars de prima inhaerentia.
Ad primum in oppositum, quia non notat causam formalem praedicationis entis de accidente, sed extrinsecam; licet enim aliquid secundum quodlibet sui, sit causatum a causa extrinseca, tamen potest praedicationem alicujus immediate recipere formaliter, ac si non esset causatum, quia causa extrinseca non est medium, de quo prius illud dicatur, et inde de causato. Exemplum, formaliter creatura est ens, licet totaliter a Deo. Item, possibile est aliquod praedicatum secundum se perfectius esse in uno quam in alio, et tamen aeque formaliter praedicatur de utroque. Exemplum de albedine remissa, quae aequaliter est albedo, et intensa, nec de altero per alterum dicitur. Item. possibile est ordinem essentialem esse aliquorum subjectorum secundum quodlibet in se, et tamen aliquid tertium praedicatum aeque formaliter dicitur de utroque. Exemplum de albedine et nigredine respectu coloris. Nec ergo causalitas in substantia respectu totius accidentis, nec major perfectio entitatis, nec ordo essentialis in entitate concludit, quin accidens sit formaliter ens; non per substantiam, nec per respectum ad ipsam, quia de per se in intellectu ejus est ens, posito intellectu illo, etiam si per impossibile omnes conditiones praedictae auferantur, quod allegatur ab Aristotele ipse non dicit, eo quod entis, sed eo quod taliter entis, id est, substantiae. Fit ergo fallacia consequentis, arguendo ab inferiori ad superius negative cum nota causae praecedente, sicut cum inquanto, primo Priorum. t. c. 35. et inde: debet tamen intelligi in eo quod, pro causa extrinseca. Similiter quod aliqui accipiunt, non est, nisi quia entis, adhuc fallacia consequentis, sicut hic hujus; ergo solum hujus.
De concreto et abstracto videtur quod accidens, ut accipitur in abstracto, est verius ens quam in concreto, quia species generis est, in quod dividitur ens per se ex 5. t. c. 14. non sic concretum, nec est substratio illa accidentis intellecti, sine subjecto, quia abstrahentium non est mendacium, 2. Physicor. t. c. 18. sed est intellectio quidditatis, non inquantum denominat subjectum, sed inquantum hoc quid, et sic bene est subjecti, et dat intelligere subjectum. De intellectu Aristotelis in littera: Primo, quod adducitur de sano, quod sicut nihil formaliter sanitatis est in urina, sic nec entitatis in accidente. Similiter accidens dicitur ens, quemadmodum non scibile dicitur scibile, 7. c. 3. t. c. 15. Respondeo, ad primum dico, quod Aristoteles loquitur de diversis denominativis dictis ab uno abstracto, quae denominativa si uno nomine significentur, significantur aequivoce. Ad secundum, quod illud exemplum corrigitur per paragraphum sequentem, sicut exposui textum, unde exemplum quodlibet aliquid veritatis insinuat. Secundum concludit pro secundo membro solutionis. Sed videtur contra membrum tertium, et diceretur, quod inhaerentia seipsa inhaeret, nec unquam manet nisi inhaereat, sicut quantitas manet. Ad tertium conceditur, quod potest habere definitionem per genus proprium et differentiam, sed Logicam, non realem. Contra, nec genus, nec differentia complete intelliguntur sine subjecto, sicut nec definitum. Ideo aliter dicendum, quod terminus respectus potest esse essentialius respectivo, quam ipse respectus ; Deus enim qui est terminus respectus creaturae, est causa creaturae, non autem respectus,
nec ab isto respectu dependet essentialiter creatura, sicut a Deo: sic hic, si substantia est materia non ex qua, sed in qua potest accidens dependere ad ipsam, sicut ad causam aliquam, licet sit prior respectu ad ipsam. Exemplum, homo prior est respectu sui ad animam, ut respectu totius ad partem, non tamen sequitur, ideo potest definiri sine anima.
ANNOTATIONES.
Circa primam quaestionem septimi libri de comparatione inhaerentiae accidentis ad essentiam ejus, t. c. 2. et 3. in principio solutionis assignatur in aliquibus libris quoddam Extra ibi : Et hoc forte consuevit dici, etc. usque illuc : Tertio exponitur, etc. objectionem autem ibi non solutam, sustinendo Doctorem esse bonam, quia famosa est, solve consequenter, aut negando assumptum, aut aliter declarando, ut nosti, sed videtur omnino Extra.
Aliud etiam parvum Extra notatur in aliquibus originalibus, infra ibi : Sed iste respectus est relatio, etc. usque illuc : Tamen quia inhaerentia videtur. Infra etiam parum post ibi : si ponitur hoc Arist. etc. usque ibi : Tertio dicitur quod inhaerentia etc. est Extra, et in pluribus originalibus, nullum horum trium habetur: ideo, etc.
Determinatio Doctoris hic est clara, et resoluta, nam praemissis 3. distinctionibus adjungit 3. conclusiones, ubi adverte in probatione secunda, primae conclusionis, an illud, quod ibi infertur,utinconveniens, sit inconveniens aliquod videlicet praedicatum dictum inquiddequantitate,et qualitate reperiri inferius ente,et superius utroque illorum, nam nonnulli Scotistae hoc videntur concedere, posito quod ens dividatur per quidditatem ut in substantiam et accilens, absolutum et respectivum, argumentam saltem currit ad hominem, ut plerumque arguit Doctor hic.
Hanc materiam vide in 4. hujus, d. 12. q. 1. et copiose, et aliqualiter 1. d. 2. q. 4 et 5. et 3. q. Quodlibeti. Opiniones aliorum, utpote Aver. Alex. Janduni, Alberti et Thomae, vide hic et alibi ad propositum, et maxime 12. dist. 4. ubi Theologi communiter pertractant hanc mate. riam.
Tange instantias consequenter in solutione argumentorum post oppositum. Primo, quomodo potest esse aequivocatio in concreto, stante univocatione abstracti, cum idem significent, ut in Antepraedicamentis, ex intentione q.8. habet iste,et alibi plerumque. Vide in 4. d. 11. q. 1. art. 3 et in Praedicab. quaestione finali, ordi. ne debito: deinde qualiter ista possit esse vera : Inhaerentia inhaeret, cum praedicatum, et subjectum sumantur sub oppositis modis significandi. Vide supra in 5.et quaere Franc. 8. d. primi Conflatus, et 29. d. ejusdem bene considerando.
Nola etiam infra ibi: Ad secundum, quod illud exemplum corrigitur, etc. quod expositio in Metaphysica, quae attribuitur Ant. And. est hujus Doctoris ut hic expresse dicit, et infra saepe, et alibi in Sententiis, sed forte alio ordine et modo scribendi, sed in primo et 4. ubi supra, habetur talis expositio valde notanter, originaliter tamen hic.
Sed substantia omnium primum tempore Text. commenti 4.