REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Paradisus est locus habitationi aptus pro utroque hominis statu, quia ibi Adam ante lapsum, et post, Elias et Enoch, Genes. 5. et 4. Reg. 2. Non est in suprema, vel media regione aeris. Putat non esse sub Aequinoctiali, quia Zona torrida est inhabitabilis, quae est sententia Aristotelis et antiquorum ; tamen ex navigatione Hispanorum in novo orbe, constat in multis partibus habitabilem, et valde fertilem esse, sicut et Antipodas esse, quos August. 16. Civit. 9. Bed. lib. de rat. temp. 31. Lactant. divin. institut. cap. 24. et alii omnino esse negant; vide Conimbr. de Cael. cap. 14. quaest.I.
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et 4. Regum 1. de Elia et Henoch ; et non solum de natura humana absolute, sed etiam post lapsum. Tamen modus ponendi est varius. Dicunt aliqui quod secundum altitudinem attingit globum Lunae, secundum longitudinem attingit ad Orientem, secundum latitudinem est sub Aequinoctiali ; et quamquam propter approximationem ad Solem esset nimius aestus, dicunt quod minus exurit aestus ibi, quam in loco distantiori, propter velocitatem motus Solis, quia velocius movetur circulus major quam minor.
Contra illud, non sunt alia puncta in caelo, quae non possint esse Oriens, nisi poli tantum, quia sicut in magno circulo quilibet punctus potest esse Oriens, exceptis polis, sic in parvo.
Item, motus elementorum manifestant nobis quod ignis est supra aerem totum, quia etsi parvus ignis non possit ascendere ultra totum aerem ad sphaeram ignis, hoc est propter magnitudinem virtutis continentis, et parvitatem virtutis resistentis, quae corrumpitur antequam deveniat ad sphaeram suam ; igitur totum quod est supra aerem est excessissime calidum. Similiter suprema regio aeris, propter appropinquationem ad superiora, et motum circularem, est intemperate calida habitationi humanae, medium interstitium aeris est excessive frigidum, propter duas causas privativas, ut propter non refractionem radiorum, quia sparguntur, et propter distantiam a superioribus, et propter aliquid positivum forte, quod habet aspectum determinate ad istam partem ; nihil igitur ultra infimam regionem aeris est conveniens habitationi humanae naturae, nisi fiat miraculum.
Nec movet auctoritas adducta, de altitudine, quia vel metaphorica est, vel falsa.
Nec valet secundum, de ascensu aquarum diluvii, quia miraculum est quod aqua ascendebat tantum ultra cacumina altissimorum montium in vindictam peccatorum, et quod non ascendebat ad locum Paradisi, non fuit miraculum, quia aqua naturaliter esset in locis proclivioribus. Et non fiebat miraculum in hoc, quod non in tantum ascenderet ad Paradisum, quia non erat ibi aliquid vindicandum, quia tantum fuit ibi Henoch ; ideo solum ex carentia miraculi non ascendebat aqua in tantum.
Eliam quod dicitur quod sub Aequinoctiali est regio temperata, non est verum, quia Paradisus distat solum per 25. gradus a Zenith capitis, quando plus approximatur, et plus distat a nobis quando maxime approximatur, quam distet ab eis in hyeme profundissima; ideo foret ibi locus intemperate calidus, nam oppositum Augis magis appropinquat ad terram quam Aux, per 5. gradus.
Item, Sol appropinquat ad nos per 25. gradus plus uno tempore quam alio, et si in maxima elongatione Sol ab aliquo loco, sit propinquior illi loco, quam nobis in aestate, igitur in aestate ibi erit regio intemperate calida.
Similiter si per elevationem distat improportionaliter ab aliquo loco, ita quod plus quando maxime approximatur, quam distet a nobis in profundissima hyeme, in elongatione erit ibi excellens frigiditas.
Dico igitur quod Paradisus est locus conveniens habitationi humanae, nec oportet quod sit extra infimam regionem aeris.