LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De utilitatibus arationum sive fossionum in domesticandis plantis.
Arationes et fossationes in genere quatuor conferunt utilitates. Quarum una est terrae apertio. Secunda autem est ejusdem adaequatio. Tertia agri commix- tio. Quarta autem comminutio .
Terram autem aperiri necesse est : quia aliter nec semina in se injecta recipit, nec ea quae in se habet., sufficienter exspirans emittit : et ideo aperiri oportet terram in omni mutatione plantarum quando de silvcstreitate in domesticationem mutantur. Soliditas quippe superficiei superioris per pondus ipsum terrae et conculcationem hominum et bestiarum, adhuc autem per imbrium ictus et fluxum facta, impedit ne aliquid aut in se ab exteriori recipiat, aut etiam aliquid ab interioribus suis emittat, unde planta in ea fixa, aut germinet, aut mutetur a dispositione una in aliam : propter quod proscindi terram oportet, aut aratro, aut fossorio.
Similiter autem nisi sit adaequata, non bene mutabit plantam, sed potius contrariae in ea dispositiones forte corrumpent. Cum enim continue id. quod est in. superficie terrae, suo pondere et fluxu humoris tendat ad inferius in terrae viscera, est terra inferius ad duos vel tres pedes magis pinguis quam in superficie : et ideo oportet inferiorem superius elevari, et superiorem deprimi per arationem vel fossionem ut aedaequetur virtus sua, et in una virtute unita moveat plantarum radices et foecundet.
Adhuc autem beneficium radiorum caelestium tangit primitus superficiem : sed cum non sit retinens aliquid, evanescit : et propter redundantiam conservatur in inferiori terrae : et hoc adaequatur quando superius inferius ponitur, et e converso : et multae aliae adaequationes virtutum terrae fiunt per fossuram et arationem.
Commixtio etiam est necessaria : quoniam nisi partes quaelibet sibi permixtae sint, non erit ipsa proprius locus generationis plantarum. Plantae enim quae commixtarum sunt virtutum, locum suae generationis quaerunt esse commixtum : nec potest fieri quod sit aequaliter humidus ager, et aequaliter siccus, et aequaliter frigidus, et aequaliter calidus, nisi fiat hoc beneficio fossurae et arationum.
Comminutio autem est necessaria propter subtiliationem ipsius : nisi enim comminuatur, non subtiliabitur : et nisi subtilietur, non erit conveniens cibus et materia plantarum : propter quod praecipit agricultor Palladius, quod non aretur tempore quo terra lutum aut lutulenta est, quia tunc in pulverem non redigitur : nec est tempus congruum arationi tempus extremae siccitatis, quia tunc glebae magnae non dividuntur, sed potius
quando parum mollita est terra, nec tantum habeat humoris quod contineant se partes ipsius : tunc enim proprie comminuitur et subtiliatur et aptatur seminibus et plantis propter causas inductas. Hac de causa periti in agricultura ter aut quater eumdem agrum arari praecipiunt, dicentes quamlibet de tribus vel quatuor arationibus addere fructibus proportionaliter sui numeri quantitatem : ut quidem secunda aratio addat alteram fructui partem, et tertia addat tertiam, et quarta quartam, et ultra non progreditur, quia sufficienter per quatuor arationes est terra subtiliata, et ad cibum plantarum praeparata. Hac etiam de causa praecipiunt periti in rusticatione, glebas magnas in agris malleis comminui : quia aliter (ut diximus) non conveniunt generationi plantarum.
Quod autem diximus de tribus vel quatuor arationibus, variatur secundum agri qui colitur naturam : fortis enim et glutinosus et adulterinis herbis repletus, non excolitur ad emendationem et subtiliationem nisi quatuor arationibus. Porosam autem et subtilem et bonam et mundam terram habenti forte sufficit una aratio, vel duae, aut ut multum tres ad plus : propter quod etiam praecipit Palladius primo terram considerari : quoniam si forte labor fructus excellat utilitatem, relinquenda est: si autem fructus excedat laboris meritum, insistendum dicit esse cultui. Sunt autem agri qui non arando sed fodiendo temperantur, et hi sunt quorum multa est pinguedo in profundo quod vomer aratri pertingere non potest : ad hoc enim oportet addere fossorium quod profundius terram sulcat quam vomer aratri : compertum enim est comparatione rusticanorum usque ad decem pedes pluviae humorem pinguedinem superficiei terrae secum deferre cum distillat in profundum.
Amplius autem sicut videmus animalia aquatica, quae sub terra profunde generantur in lacubus subterraneis, venenosa esse, eo quod lucis expertia sunt, et vaporibus spissis nutrita : ita etiam id pingue quod in profundo terrae latet, incongruum est et grossum et frigidum, nisi ad superficiem aliquando tollatur, et lumine solis lustratum subtilietur et dissolvatur et spirituale fiat, quo vaporabili spiritu ad radices et semina pertingere et penetrare posset, et usibus laborantium adaptari.
Non autem omnis ager in quo planta domesticatur, foditur vel aratur. Cum enim antiqui aegyptii agrum primo mensuris geometricis distinxerunt, quatuor agrorum genera esse dixerunt in quibus plantae domesticantur per cultum, sativum videlicet, et consitum, et compascuum, et novalem. Ex his autem duos tantum arando et fodiendo coluerunt, sativum videlicet, et pascuum : vocantes sativum qui seritur continue singulis annis, vel in eodem anno pluries. Novalem autem qui alternis annis, aut tertio intermisso, aut quarto, aut quinto, aut etiam sexto, aut forte septimo quiescit anno : et hunc fodere et arare praeceperunt propter causas quas diximus. Compascuum autem et consitum non fodiendos esse praeceperunt. Compascuum enim vocabant eum qui prata ferebat in pastum animalium : consitum autem eum qui arboribus erat consitus, quae portabant fructus salubres usui hominum : et compascuum quidem nullo modo, consitum autem non fodiebant nisi forte parum circa radices et non ubique : cujus cultus nos inferius dicemus rationem : sed hic dicere sufficit, quod sativus et novalis agri fodiendi sunt, quia aliter semina in eis non bene convalescunt propter causas quas diximus.